IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NYAHURURENSIS*
IN KENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NYAHURURENSIS
Nuper est petitum ut in Kenia nova dioecesis constitueretur ad efficacius
consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium in
metropolitana Ecclesia Nyeriensi degentium. Quapropter Congregatio pro Gentium
Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque simul faventi voto
Venerabilis Fratris Ioannis Tonucci, Archiepiscopi titulo Torcellani et in eadem
Natione Nuntii Apostolici, admotae postulationi concedendum esse censuit. Nos
igitur, qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici,
talem sententiam ratam habentes, Nostra Apostolica potestate haec decernimus. A
Nyeriensi archidioecesi separamus territorium districtus civilis patrio sermone
nuncupati Nyandarua et partem occidentalis districtus civilis Laikipia;
ex iisque locis novam condimus dioecesim Nyahururensem, quam memoratae
metropolitanae Ecclesiae Nyeriensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi
sedem poni in urbe « Nyahururu » atque templum Immaculatae Conceptionis Beatae
Mariae Virginis ibidem exstans ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus;
cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet
ad exitum praedictus Apostolicus Nuntius; qui, re acta, curabit documenta
conficienda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione
mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem iugiter ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini
bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 230-231
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana