The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NOVALICHESINA*

IN PHILIPPINIS NOVA CONDITUR
DIOECESIS
NOVALICHESINA APPELLANDA

 

Animarum utilitati pro apostolico Nostro munere consulere studentibus iisque aptiora subsidia comparare, visum est Nobis supplices preces excipere Venerabilis Fratris Nostri Iacobi L. S.R.E. Cardinalis Sin, Archiepiscopi Manilensis, qui, audita Episcopali Philippinarum Conferentia, ah hac Apostolica Sede petivit ut, ecclesiasticae circumscriptionis sibi concreditae dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis. Favente eidem rei Venerabili Fratre Antonio Franco, Archiepiscopo titulo Gallesino et in Philippinis Apostolico Nuntio, concedimus ut tale inceptum ad rem perducatur. Quapropter, sententiam excipientes Congregationis pro Episcopis, Nostra de Apostolica potestate, haec decernimus quae sequuntur. Ab archidioecesi Manilensi distrahimus integrum territorium prout in praesens lege civili circumscribitur - urbis vulgo nuncupatae Kalookan City-North, atque partem illam urbis Quezon City quae ad septemtrionem viae vulgo nominatae Tandang Sora exstat; ita novam dioecesim Novalichesinam appellandam erigimus ac constituimus. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe vulgo Quezon City statuimus, templumque paroeeiale, ibique exstans, Iesu Bono Pastori dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales ecclesiae fruuntur. Novam erectam dioecesim Novalichesinam suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae Manilensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Manilensis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Antonium Franco, quem supra memoravimus, delegamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 233-234

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top