 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PARANAQUENSIS*
IN PHILIPPINIS NOVA CONDITUR DIOECESIS PARANAQUENSIS
Ad efficacius providendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater
Noster Iacobus L. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Sin, Archiepiscopus
Metropolita Manilensis, audita Conferentia Catholicorum Episcoporum
Philippinarum, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a
sua ecclesiastica circumscriptione nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito
faventi voto Venerabilis Fratris Antonii Franco, Archiepiscopi titulo Gallesini
et in memorata Natione Nuntii Apostolici, de consilio Congregationis pro
Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur
Nostra potestate sequentia decernimus. A Manilensi archidioecesi separamus
integrum territorium, prout in praesens civili lege circumscribitur, civitatum
quae patrio sermone nuncupantur Parañaqne, Las Piñas et
Muntinlupa, atque ex
ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Paranaquensem appellandam.
Sic conditae Ecclesiae sedem episcopalem in urbe «Parañaque City» ponimus,
ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Andreae dicatum, ad
gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus cuique propria insignia,
privilegia et honores tribuimus. Praeterea dioecesim Paranaquensem suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Manilensi eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi ipsius metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili
Fratri Antonio Franco, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia
Apostolicae Nuntiaturae in Philippinis, eisdem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Decembris, anno
Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. Laurentius Civili, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 231-232
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana
|