IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IDUKKENSIS*
NOVA CONSTITUITUR IN INDIA EPARCHIA
SYRORUM-MALABARENSIUM
NOMINATA «IDUKKENSIS»
Maturescens Catholica fides ac pietas et maximis quidem auctibus intra fines
Indiae non sinit tantum verum quodam modo poscit ut singulis inibi
communitatibus efficientius consulatur, novis etiam passim excitandis
ecclesiasticis dicionibus. Cum igitur eparchia Kothamangalamensis Syrorum
Malabarensium ita tum christifidelium creverit numero tum apostolatus cotidiani
necessitatibus, haec quae sequuntur pro apostolica Nostra auctoritate statuimus
fierique praecipimus. Ab ipsa commemorata eparchia Kothamangalamensi totam
seiungimus regionem loca provinciae civilis dictae Udumbanchola necnon civilium
circumscriptionum Thodupuzha et Devicolam complectentem, unde apud urbem Idukki
novam condimus eparchiam, in posterum Idukkensem vocandam quam volumus veluti
suffraganeam subdi archieparchiae metropolitanae Ernakulamensi-Angamaliensi,
cunctis additis ei propriis iuribus et privilegiis, propriis operibus et
officiis obligationibus quae in normis Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium
recensentur de huius generis constitutione. Documentum autem hoc Nostrum sanctum
ratumque in omne esse tempus iubemus, contrariis quibuslibet causis rebusve
haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo
mensis Decembris, anno Domini bis millesimo altero, Pontificatus Nostri vicesimo
quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IGNATIUS MOUSSA
card. DAOUD
Congr. pro Eccl.
Orientalibus Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 381-382
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana