The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MUVATTUPUZHENSIS*

NOVA EPARCHIA IN INDIA CONSTITUITUR 
MUVATTUPUZHENSIS APPELLANDA

 

Communitates terrarum in orbe ecclesiales multiplices variasque prae se ferunt formas condicionesque, quas legitimas Nos tueri volumus, atque contendimus et studemus, ut floridiorem statum per proprium ritum illae adipiscantur. Nunc de Tiruvallensi eparchia cogitamus ac de eiusdem amplo territorio fideliumque efficaciori cura. Itaque, postquam de hac re Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus rettulit, iudicavimus opportunum nonnulla loca ab eadem distrahere et novam eparchiam condere. Quapropter Apostolica Nostra de auctoritate novam eparchiam constituimus ab urbe «Muvattupuzha» Muvattupuzhensis appellandam, ubi eparchialis sedes locatur, quae regiones in districtis Ernakulam, Thrissur, Palakkad in Statu Keralensi, necnon Coimbatore et Tiruchirappalli positas complectitur, quamque metropolitanae archieparchiae Trivandrensi suffraganeam facimus. Huius provisionis exsecutionem absolvent Excellentissimus Episcopus Tiruvallensis una cum Excellentissimo Episcopo Muvattupuzhensi. Ad haec tandem perficienda consuetudines iuraque congrua serventur et quae a Codice Orientali praecipiuntur, quibusvis rebus minime officientibus.

Novensilem tandem ad hanc communitatem benignum animum Nostrum convertentes, exoptamus, ut novum spiritale iter animose ipsa suscipiat, quae per translaticias consuetudines et fervidam pietatem magnum progressum consequatur et fidelibus salutifera largiter afferat beneficia.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini bismillesimo altero, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IGNATIUS MOUSSA card. DAOUD              Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 380-381

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top