IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ACARIGUARAURENSIS*
IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS ACARIGUARAURENSIS
Ad satius consulendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater
Alexander Figueroa Medina, tunc praesul Guanarensis, audita Conferentia
episcopali Venetiolana, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto
territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur. Nos,
praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo
Saelesiensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis
pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter
concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A
Guanarensi dioecesi separamus integrum territorium municipiorum, quae patrio
sermone nuncupantur Agua Blanca, Araure, Esteller, Páez, San Rafael de Onoto,
Santa Rosalia ac Turén; atque ex ita distracto territorio novam constituimus
dioecesim Acariguaraurensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus memorata
municipia simul sumpta terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe
«Acarigua» ponimus, ibique exstans templum paroeciale, Deo dicatum in honorem
Beatissimae Virginis « de la Corteza », ad gradum et dignitatem Cathedralis
ecclesiae evehimus, praecipientes ut in eadem sacra aede Canonicorum Capitulum,
ad normam iuris, instituatur. Praeterea dioecesim Acariguaraurensem suffraganeam
facimus metropolitanae Sedi Barquisimetensi eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi pro tempore Barquisimetensis subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem
Fratrem Andream Dupuy, quem diximus, vel, ipso absente a sede, illi, qui curat
negotia Apostolicae Nuntiaturae in Venetiola, eisdem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
mittendi. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Decembris,
anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 234-235
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana