 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SAXANIGRENSIS*
IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS SAXANIGRENSIS
Sollicitus de spirituali bono suorum fidelium, Venerabilis Frater Iosephus
Radulfus Vera López, O.P., sacrorum Antistes Saltillensis, audita Conferentia
Episcoporum Mexici, ab hac Apostolica Sede petivit ut, quodam seiuncto
territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur. Nos vero, favente quoque eidem rei Venerabili
Fratre Iosepho Bertello, Archiepiscopo titulo Urbis Salviae et in memorata
Natione Nuntio Apostolico, audito consilio Congregationis pro Episcopis, enixas
preces libenter audiendas esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate
sequentia decernimus: a Saltillensi dioecesi separamus integrum territorium,
prout in praesens civili lege circumscribitur, municipiorum nuncupatorum:
Acuña, Allende, Guerrero, Hidalgo, Jiménez, Juaréz, Morelos, Múzquiz, Nava,
Piedras Negras, Progreso, Sabinas, San Juan de Sabinas, Villa Unión, Zaragoza,
et borealem partem (scilicet, a 28 gradu septemtrionalis latitudinis) municipii
Ocampo atque ex ita distractis locis novam constituimus dioecesim Saxanigrensem,
quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout
lege civili exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe
«Piedras Negras» ponimus, ibique situm paroeciale templum. Deo in honorem
Martyrum a Christo Rege dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis
evehimus, mandantes ut in eo Capitulum Canonicorum, ad normam iuris,
instituatur. Praeterea dioecesim Saxanigrensem suffraganeam facimus
metropolitanae Sedi Monterreyensi eiusque Episcopum metropolitico iuri
Archiepiscopi Monterreyensis pro tempore subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus
praedicto Venerabili Fratri Iosepho Bertello, vel, absente eo, illi, qui curat
negotia Sanctae Sedis in eadem Natione, eisdem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die octavo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo tertio,
Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. Franciscus Bruno, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 382-383
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|