 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SAMARINDAËNSIS*
IN INDONESIA CONSTITUIITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA SAMARINDAËNSIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM
Cum Ecclesia catholica in Indonesia, in territorio Provinciae ecclesiasticae
Pontianakensis, haud parva incrementa passim suscepisset, ut ipsis Episcopis,
sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus ibidem
operose adlaborantibus meritae tribueretur testimonium laudis eorumque animi
incitentur ad novos maioresque in dies exantlandos labores necnon ut ipsa
Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re
mature perpensa acceptisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis,
censuit nuper novam Provinciam ecclesiasticam iisdem in locis esse condendam.
Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam
habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A metropolitana sede
Pontianakensi seiungimus dioeceses Tanjungselorensem, Bangiarmasinam,
Palangkaraiensem et Samarindaēnsem, ex iisque constituimus novam Provinciam
eeclesiasticam Samarindaënsem atque dioecesim eiusdem nominis ad gradum
archidioecesis metropolitanae evehimus cuique assignamus uti suffraganeas
memoratas dioeceses Tanjungselorensem, Bangiarmasinam, Palangkaraiensem,
Samarindaënsem Praesulem Florentinum Sului Hajang Hau, nominamus Archiepiscopum
Metropolitam Samarindaënsem. Omnia committimus perficienda Venerabili Fratri
Laurentio Fratini, Archiepiscopo titulo Botrianensi et Apostolico Nuntio in
Indonesia, onere imposito sincerum exemplar actus effectae exsecutionis mittendi
memoratae Congregationi. Hanc denique Constitutionem nunc et in posterum ratam
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die decimo quarto mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo
tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. Laurentius Civili, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, p. 384
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|