The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SLOVACHIAE*

ORDINARIATUS MILITARIS IN SLOVACHIA CONDITUR

 

Spiritalem progressionem dilectorum fidelium qui Slovachiae terram incolunt studiose foventes nunc de pastoralibus solliciti sumus necessitatibus militum ipsius Nationis deque eorum probando proposito divina praecepta altiore etiam ratione in cotidiana vita prosequendi. Cum nuper inter Apostolicam Sedem et Slovachiam feliciter inita sit pactio de stabili firmoque spiritali adiumento erga milites qui ad copias terrestres, maritimas et aereas pertinent. Nos, audito favorabili voto quorum interest, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine hisce Litteris Ordinariatum Militarem in Slovachia constituimus, vehementer cupientes ut ibidem milites iisdem bonis frui valeant quibus ceteris in nationibus christiani gaudent huiusmodi munus exercentes. Novus constitutus Ordinariatus normis regetur generalibus Constitutionis Apostolicae «Spirituali militum curae», Statutibus ab Apostolica Sede editis legibusque ecclesiasticis universalibus. Ad haec omnia perficienda delegamus Venerabilem Fratrem Henricum Iosephum Nowacki, Archiepiscopum titulo Bleranum et in Slovachia Apostolicum Nuntium, necessarias eidem tribuentes facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito remittendi ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis. Has Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum tempus volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 235-236

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top