IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MAKOKUENSIS*
NOVA IN GABONE PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONDITUR MAKOKUENSIS APPELLANDA
Omnium de fidelium spiritali progressione solliciti, cuncta disponere volumus
quae salutiferae veritatis praedicationem toto in terrarum orbe fovent. Nunc de
gentibus cogitamus quae in Gabone commorantur quibus properamus institutionalia
etiam offerre adiumenta ut Evangelium Christi quam efficacissime illa in dilecta
terra nuntietur. Quapropter Congregationis pro Gentium Evangelizatione de
sententia, audito favorabili quorum interest voto, adsentiente Venerabili Fratre
Mario Roberto Cassari, Archiepiscopo titulo Truentino ac in Gabone Apostolico
Nuntio, regionem civilem v.d. Ogooué-Ivindo» a dioecesi Oyemensi distrahimus
atque ex ista regione Praefecturam Apostolicam Makokuensem condimus eamque
sollicitis curis dioecesis Oyemensis committimus. Haec omnia ad expedienda
Venerabilem quem diximus Fratrem Marium Robertum Cassari destinamus, necessarias
et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad
exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis
rebus minime quibuslibet obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
septimo mensis Martii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri
vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, p. 565
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana