IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS GENTILIS*
IN GABONE NOVA CONDITUR DIOECESIS PORTUS GENTILIS
Cum petitum esset nuper ut metropolitana Sedes Liberopolitana in Gabone ita
divideretur ut nova constitueretur dioecesis ad aptius provehendam aeternam
salutem Christifidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius
consulendum, Congregatio pro Gentium Evangelizatione omnibus mature perpensis
habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Marii Roberti Cassari,
Archiepiscopi titulo Truentini atque in memorata Natione Apostolici Nuntii,
admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo
fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem
sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab
archidioecesi Liberopolitana separamus territorium Provinciae civilis, quae
patrio sermone nuncupatur «Ogoouē-Maritime»; ex eoque novam dioecesim Portus
Gentilis condimus, quam metropolitanae Ecclesiae Liberopolitanae
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate
« Port-Gentil » atque templum ibidem exstans. Deo in honorem Sancti Ludovici
dicatum, ad dignitatem cathedralis Ecclesiae evehimus; cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus
Venerabilis Frater Marius Robertus Cassari, qui, re acta, curabit documenta
exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione
mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Martii, anno Domini
bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, p. 564
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana