 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VELEZANA*
IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS VELEZANA
Ad satius providendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater
Georgius Leonardus Gómez Serna, O.P., tunc sacrorum Antistes Succursensis et
Sancti Aegidii, audita Conferentia Episcopali Columbiana, ab hac Apostolica Sede
petivit ut quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova
dioecesis conderetur. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Beniamini
Stella, Archiepiscopi titulo Midilensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii,
de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti
valde profuturae libenter concedendum esse putamus. De plenitudine igitur
Nostrae potestatis sequentia decernimus. A dioecesi Succursensi et Sancti
Aegidii separamus integrum territorium paroeciarum, quae patrio sermone
nuncupantur: Cristo Rey in municipio Albania, Nuestra Señora del
Carmen et Nuestra Señora del Rosario ad Barbosa, San Antonio de
Padua et Nuestra Señora del Carmen prope Bolivar, Ecce Homo in loco
Chipatá, Santa Rita de Casia apud El
Guacamayo, Santo Cristo ad El Peñón, San José ad Florián,
Santo Cristo ad
Guavatá, San Roque in loco Güepsa, Sagrado Corazón in municipio
Jesús María,
Nuestra Señora del Rosario in municipio La Aguada, Sagrado Corazón in municipio
La Belleza, Nuestra Señora de la Paz in municipio La Paz, Sagrado Corazón et
San
Ignacio in municipio Landázuri, Santa Bárbara in municipio Puente Nacional, San
Benito in municipio San Benito, María Auxiliadora, Santa Elena,
San José et San
Juan Bosco in municipio Santa Elena, Santa María Madre de la Iglesia,
Santa
Teresita del Niño Jesús et San Isidro Labrador in municipio Sucre et
Santa
María del Jordán et La Transfiguración in municipio Vélez atque ex ita distracto
territorio novam constituimus dioecesim Velezanam, quae iisdem limitabitur
finibus, quibus praedictae paroeciae, simul sumptae, terminantur. Sic conditae
Ecclesiae sedem in urbe Vélez ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo
dicatum in honorem Beatissimae Virginis Mariae «de las Nieves », ad gradum et
dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus mandantes ut ibidem Capitulum
Canonicorum, ad iuris normam, instituatur.
Praeterea dioecesim Velezanam suffraganeam facimus metropolitanae Sedi
Bucaramanguensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore
eiusdem archidioecesis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus memorato Venerabili
Fratri Beniamino Stella vel, ipso a sede absente, illi, qui curat negotia
Apostolicae Nuntiaturae in Columbia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
die decimo quarto mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus
Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. Franciscus Bruno, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 566-567
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|