The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTAE MARIAE IN ASTANA*

IN CAZAKISTANIA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR ET
ADMINISTRATIO APOSTOLICA ASTANANSIS AD GRADUM
DIGNITATEMQUE ARCHIEPISCOPALEM ET METROPOLITANAM EVEHITUR

 

In Cazakistania fidelium copiam confirmari laetantes cernimus atque ut ii usque volumus floreant et Christi salutem omnibus exhibeant, ad quorum salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare properamus. Itaque, Apostolicae Nostrae potestatis usi plenitudine, Provinciam ecclesiasticam in Cazakistania erigimus pariterque Administrationem Apostolicam Astanansem ad gradum dignitatemque archidioecesis metropolitanae Sanctae Mariae in Astana evehimus, cuius archiepiscopalis sedes in urbe Astanansi locabitur et templum sub vocabulo Matris a Perpetuo Succursu in eadem urbe situm ad dignitatem ecclesiae cathedralis extollitur, cui exinde sedi nectentur dioeceses Almatensis et Karagandansis necnon Administratio Apostolica Atirauensis, veluti suffraganeae Sedes. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Iosephum Wesołowski deputamus, Archiepiscopum titulo Slebtensem seu Sancti Fiaci inter montes, atque in Cazakistania Apostolicum Nuntium, facta videlicet facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           CRESCENTIUS card. SEPE         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, p. 569

 

Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top