The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SS.MAE TRINITATIS IN ALMATA*

IN CAZAKISTANIA NOVA DIOECESIS SANCTISSIMAE
TRINITATIS IN ALMATA APPELLANDA, ERIGITUR

 

Dilectae Almatensis catholicae communitatis spiritalem contuentes progressum et fidelium numerum constanter augentem, Nos laetantes festinamus ibidem novam dioecesim instituere. Ideo, re mature deliberata audito que voto quorum interest, Administrationem Apostolicam Almatensem ad gradum et dignitatem dioecesis extollimus Sanctissimae Trinitatis in Almata nuncupandae, eamque facimus metropolitanae Ecclesiae Mariae Sanctissimae in Astana suffraganeam eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis subiectum. Novam dioecesim volumus iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione esse obnoxiam. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo Almaty ponimus, ecclesiam vero sub titulo Sanctissimae Trinitatis in eadem urbe exstantem ad gradum Ecclesiae cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, alumnorum Seminarii institutionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt.

Haec autem, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Iosepho Wesołowski, Archiepiscopo titulo Slebtensi et Nuntio Apostolico in Cazakistania, vel, absente eo, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac omnes eis tribuimus necessarias et convenientes facultates, etiam subdelegandi quemvis virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere imposito ad Apostolicam hanc Sedem sincerum actus effectae exsecutionis exemplar sedulo mittendi.

Has denique Litteras Nostras ratas et firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           CRESCENTIUS card. SEPE         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 567-568

 

Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top