The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KIMBENSIS*

IN PAPUA NOVA GUINEA NOVA CONDITUR DIOECESIS KIMBENSIS

 

Cum ad provehendam aeternam salutem gregis Dominici eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut, quodam seiuncto territorio ab archidioecesi Rabaulensi in Papua Nova Guinea, nova constitueretur dioecesis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Adolfi Titi Yllana, Archiepiscopi titulo Montis Corbini atque in eadem Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab archidioecesi Rabaulensi separamus territorium districtus civilis, qui patrio sermone nuncupatur New Britain (East et West); ex eoque novam condimus dioecesim Kimbensem seu vulgo Kimbe, quam metropolitanae Sedi Rabaulensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate Kimbe atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Mariae Auxilii Christianorum dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Adolfus Titus Yllana, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo secundo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Iosephus Conte, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 803-804

 

Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top