IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PALEMBANGENSIS*
IN INDONESIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
PALEMBANGENSIS CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES NOMINIS
Pascendi Dominici
gregis, gravissimum, quo fungimur, officium id inter cetera a Nobis poscit ut,
si quando videatur opportunum, novas Provincias ecclesiasticas condamus. Qua re,
cum Ecclesia catholica in Indonesia, in territorio Provinciae ecclesiasticae
Medanensis, haud exigua passim incrementa suscepisset, ut ipsis Episcopis,
sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus ibidem
sedule operantibus meritae tribueretur testimonium laudis eorumque animi
incitarentur ad novos maioresque in dies exantlandos labores necnon ut ipsa
Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re
mature perpensa acceptisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis,
censuit nuper novam Provinciam ecclesiasticam iisdem in locis esse condendam.
Nos vero talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia
decernimus. A metropolitana Sede Medanensi seiungimus dioeceses Palembangensem,
Pangkalpinangensem ac Tangiungkaranganam ex iisque constituimus novam Provinciam
ecclesiasticam Palembangensem atque dioecesim eiusdem nominis ad gradum
archidioecesis metropolitanae evehimus cuique assignamus uti suffraganeas
memoratas dioeceses Pangkalpinangensem ac Tangiungkaranganam. Insuper
Venerabilem Fratrem Aloisium Sudarso, S.C.I., hactenus Episcopum Palembangensem,
renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Palembangensem. Quae praescripsimus
perficienda committimus Venerabili Fratri Laurentio Fratini, Archiepiscopo
titulo Botrianensi et Apostolico Nuntio in Indonesia, onere imposito sincerum
exemplar actus effectae exsecutionis mittendi memoratae Congregationi. Hanc
denique Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo
secundo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri
vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE Congr. pro
Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot.
Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 809-810