 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CUBAOËNSIS*
IN PHILIPPINIS NOVA CONDITUR DIOECESIS CUBAOËNSIS
Quo satius provideretur spirituali bono atque regimini
Christifidelium archidioecesis Manilensis, Venerabilis Frater Noster Iacobus
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Sin, Archiepiscopus Metropolita eiusdem
Sedis, audita Conferentia Episcoporum Catholicorum Philippinarum, ab hac
Apostolica Sede petivit ut quodam seiuncto territorio a circumscriptione
ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur. Nos, praehabito faventi voto
Venerabilis Fratris Antonii Franco, Archiepiscopi titulo Gallesini et in
memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis
admotam postulationem animarum saluti valde profuturam libenter accipiendam esse
censemus. De plenitudine igitur Nostrae potestatis sequentia decernimus. Ab
archidioecesi Manilensi separamus integrum territorium, prout praesens lege
civili circumscribitur, partis urbis Quezon City quae exstat ad meridiem viarum
patrio sermone nuncupatarum Tandang Sora et Mactan; atque ex ita distracto
territorio novam constituimus dioecesim Cubaoënsem. Sic conditae Ecclesiae sedem
episcopalem in urbe Quezon City ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo
dicatum in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, ad gradum et
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus eique insignia, privilegia et honores
tribuimus quibus aliae in catholico orbe cathedrales aedes fruuntur. Praeterea
dioecesim Cubaoënsem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Manilensi eiusque
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Manilensis subicimus. Cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda
committimus praedicto Apostolico Nuntio vel, ipso a sede absente, illi, qui
curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Philippinis, eisdem tribuentes
necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito
Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis,
cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini bis
millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Leonardus Erriquenz, Protonot.
Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 804-805
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|