 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PASIGINA*
IN PHILIPPINIS NOVA DIOECESIS PASIGINA APPELLANDA ERIGITUR
Dei claritas quae vivificat omnes
homines diligenter est annuntianda ut in eum credant eiusque percipiant vitam.
Quamobrem libenter accepimus petitionem Venerabilis Fratris Nostri Iacobi L.
S.R.E. Cardinalis Sin, Archiepiscopi Manilensis, qui, audita Conferentia
Episcoporum Philippinarum, a Sede Apostolica humiliter postulavit ut ex quadam
parte archidioecesis sibi concreditae nova dioecesis conderetur. Ideo,
praehabito favorabili voto quorum interest, audito consilio Congregationis pro
Episcopis, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ut ab
archidioecesi Manilensi separetur territorium, quod in praesens civilibus
circumscribitur finibus, urbis nempe vulgo dictae « Pasig City » et municipiorum
vulgo nuncupatorum « Pateros » et « Taguig », atque ex ita distracto territorio nova
erigatur dioecesis, Pasigina appellanda, quam Metropolitanae Ecclesiae Manilensi
suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Episcopis obnoxiam facimus.
Sedem novae dioecesis in urbe vulgo nuncupata « Pasig City » statuimus templumque
paroeciale inibi exstans, Deo in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae
Virginis dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus,
iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Quod autem ad
novae dioecesis pertinet regimen, clerum et Seminarii alumnos, congruam
institutionem, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante
administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur
praescripta Iuris Canonici. Documenta et acta quae conditam hanc dioecesim
respiciunt, ad eandem Curiam mittantur ibique in tabulario serventur. Ad haec
omnia perficienda delegamus Venerabilem Fratrem Antonium Franco, Archiepiscopum
titulo Gallesinum atque Nuntium Apostolicum in Philippinis vel, eo absente,
negotiorum Sanctae Sedis in eadem Natione gestorem, cui sane necessarias et
opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito
remittendi ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum
exemplar actus peractae exsecutionis. Has denique Litteras Nostras ratas et
firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini
bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Laurentius Civili, Protonot. Apost. Iosephus Conte, Protonot.
Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 807-808
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|