Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ENGATIVENSIS*

IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ENGATIVENSIS

 

Ad efficacius providendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater Noster Petrus S.R.E. Cardinalis Rubiano Sáenz, Archiepiscopus Metropolita Bogotensis, audita Conferentia Episcoporum Columbiae, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a sua ecclesiastica circumscriptione nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Beniamini Stella, Archiepiscopi titulo Midilensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Bogotensi archidioecesi separamus integrum territorium paroeciarum quae patrio sermone nuncupantur: Beato Juan Bautista Scalabrini; Beato Juan XXIII; Cristo Sacerdote; Cristo, Luz de las Gentes; El Padre Nuestro; El Santísimo Redentor; Jesucristo, Camino, Verdad y Vida; Jesús, Siervo de Yahveh; La Encarnación; La Inmaculada Concepción de Suba; Las Bienaventuranzas; Madre de la Divina Gracia; Madre, del Redentor de Suba; Madre del Verbo Divino; Nuestra Señora de Copacabana; Nuestra Señora de la Consolación, Nuestra Señora de la Reconciliación; Nuestra Señora de Luján; Nuestra Señora del Rosario de Cota; Nuestra Señora del Topo; San, Agustín; San Anselmo; San Basilio Magno; San Calixto; San Carlos Borromeo; San Dionisio; San Felipe Apóstol; San Francisco de Borja; San Jerónimo; San Joaquín; San Juan Bautista de la Estrada; San Juan de Mata; San Juan Eudes; San Juan Evangelista; San Lorenzo, diácono y mártir; San Silvestre; San Simón Apóstol; Santa Angela Merici; Santa Catalina de Siena; Santa Gertrudis; Santa Juana de Lestonnac; Santa Magdalena de Nagasaki; Santa María de los Siervos; Santa María del Lago; Santa María Virgen; Santa Mariana de Jesús; Santo Tomás de Villanueva; Santos Gervasio y Protasio; Señor de la Misericordia; Todos los Santos et Verbo Divino, atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Engativensem, iisdem limitatam finibus, quibus praedictae paroeciae simul sumptae nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem episcopalem in urbe «Engativá» ponimus ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Ioannis Baptistae «de la Estrada» dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus, mandantes ut ibidem Canonicorum Capitulum, ad iuris normam, instituatur. Praeterea dioecesim Engativensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Bogotensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore ipsius metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Beniamino Stella, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Columbia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Augusti, in festo Transfigurationis Domini, anno bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Iosephus Conte, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 811-813

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana