The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FONTIBONENSIS*

IN COLUMBIA NOVA DIOECESIS FONTIBONENSIS APPELLANDA ERIGITUR

 

Suam eminet ob excellentiam Christi mysterium, quod Ecclesia omnibus hominibus diligenter nuntiare conatur ut in Christum credant eiusque percipiant vitam. Qua de re sollicitus Venerabilis Frater Noster Petrus S.R.E. Cardinalis Rubiano Sáenz, Archiepiscopus Bogotensis, audita Conferentia Episcoporum Columbiae, ab Apostolica Sede enixe postulavit ut, ad melius consulendum spirituali bono christifidelium sibi concreditorum, ex eiusdem archidioecesis parte separata nova inde dioecesis erigeretur.

Ideo, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Beniamini Stella, Archiepiscopi titulo Midilensis et in Columbia Apostolici Nuntii, audito consilio Congregationis pro Episcopis, decernimus huiusmodi preces excipiendas esse.

Itaque de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ut ab archidioecesi Bogotensi separetur integrum territorium paroeciarum vulgo nuncupatarum: El Santisimo Sacramento; El Santo Cristo; Jesús Amor Misericordioso; La Ascensión del Señor; Madre de la Divina Providencia; Madre de las Misiones; Madre y Reina del Carmelo; María, Madre de la Iglesia; María, Madre del Redentor de Casablanca; Nuestra Señora de Fontibón; Nuestra Señora de la Caridad; Nuestra Señora de la Laguna; Nuestra Señora de la Macarena; Nuestra Señora de la Medalla Milagrosa; Nuestra Señora de la Purísima Concepción; Nuestra Señora de la Salud; Nuestra Señora del Amparo; Nuestra Señora del Transito; San Andrés; San Cayetano; San Eugenio; San Felipe de Jesús; San Ignacio de Antioquía; San José de Fontibón; San Juan de la Cruz; San Juan Macias; San Justino Mártir; San Leonardo Murialdo; San Mauricio; San Pablo Miki; San Patricio; San Pio X; San Roberto Belarmino; San Roque González; Santa Bernardita; Santa Engracia; Santa Juana de Arco; Santa Luisa de Marillac; Santa Margarita María de Alacoque; Santa María de Pilar; Santiago Apóstol; Santo Tomás Moro; Santos Apóstoles Pedro y Pablo; Santos Cirilo y Metodio. Ex ita definito territorio novam dioecesim Fontibonensem appellandam constituimus, cuius sedem in loco vulgo dicto Fontibón ponimus ac templum paroeciale ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Iacobi Apostoli dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Novam quidem dioecesim Fontibonensem metropolitanae Ecclesiae Bogotensi suffraganeam constituimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem Ecclesiae metropolitanae pro tempore subicimus. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, clerum et Seminarii alumnos, congruam institutionem, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur praescripta Iuris Canonici. Documenta et acta quae conditam hanc dioecesim respiciunt, ad eandem Curiam mittantur ibique in tabulario serventur.

Ad haec omnia perficienda delegamus Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem et in Columbia Apostolicum Nuntium, vel, ipso absente, negotiorum Sanctae Sedis in eadem Natione gestorem, cui sane necessarias et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito remittendi ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis.

Has denique Litteras Nostras ratas et firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Augusti, in festo Transfigurationis Domini, anno bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Iosephus Conte, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 813-815

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top