The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SOACHAËNSIS*

EX ARCHIDIOECESI BOGOTENSI IN COLUMBIA QUODAM DISTRACTO
 TERRITORIO, NOVA DIOECESIS SOACHAËNSIS APPELLANDA ERIGITUR

 

Frequenter fieri solet ut Ecclesiarum particularium utilitas, quae quidem multis ex causis oriri potest, Nobis suadeat ut earundem pastoralibus necessitatibus quamprimum subveniamus. Cum vero Venerabilis Frater Noster Petrus S.R.E. Card. Rubiano Sáenz, archiepiscopus Bogotensis, audita Conferentia Episcoporum Columbiae, a Nobis petiverit ut, dismembrato ecclesiasticae circumscriptionis sibi concreditae territorio, nova exinde erigeretur dioecesis, preces illius excipiendas censuimus. Itaque, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Beniamini Stella, archiepiscopi Midilensis et in Republica Columbiana Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus: ab archidioecesi Bogotensi distrahimus integrum territorium paroeciarum: Apóstol San Mateo; Beato Federico Ozanám; Divino Niño Jesús de Praga; Divino Niño Jesús de Soacha; El Cristo Doliente; El Señor de la Buena Esperanza; Jesucristo, Nuestra Paz; Jesús, Buen Samaritano; María Inmaculada; Nuestra Señora de las Misericordias; Nuestra Señora de los Andes: Nuestra Señora de Montserrat: Nuestra Señora del Ave María; Nuestra Señora del Carmen de Sibaté; Padre Misericordioso; San Antonio María Claret; San Bernardino - Soacha; San Bernardino de Bosa; San Ezequiel Moreno; San José de Soacha; San Juan Nepomuceno; San Luis María Grignón de Monfort; San Matias Apóstol; San Simón Stock; Santa María Bertilla; Santa María de Caná; Santa María de la Asunción de Soacha; Santa María de Nazaret et Todos los Ángeles, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim, Soachaënsem appellandam, iisdemque circumscriptam finibus quibus praefatae paroeciae simul sumptae terminantur, erigimus ac constituimus; quam dioecesim metropolitanae Ecclesiae Bogotensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem Sedis pro tempore subicimus. Huius novae dioecesis sedem in loco vulgo nuncupato Soacha statuimus, templumque paroeciale, ibi exstans, in honorem « Iesu Christi, nostrae pacis » constitutum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus aedes sacras pertinent. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Beniamino Stella, quem diximus, vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem curatori, tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Augusti, in festo Transfigurationis Domini, anno bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 815-816

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top