 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DINDIGULENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
DINDIGULENSIS.
Petitum est nuper ut in India, quibusdam distractis locis a dioecesi Tiruchirapolitana atque a metropolitana sede
Madhuraiensi, nova constitueretur
dioecesis ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium ibidem
degentium eorumque regimini efficacius consulendum. Qua re, Congregatio pro
Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto
Venerabilis Fratris Petri López Quintana, Archiepiscopi titulo Acropolitani
atque in praedicta Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit
esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris
totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica
potestate haec decernimus. A dioecesi Tiruchirapolitana separamus territoria.
patrio sermone «taluk» nuncupata, civilis districtus «Dindigul» quae
sunt «Dindigul Vedasandur, Oddanchatram,
Palani ac Natham»; a
metropolitana autem sede Madhuraiensi seiungimus territorium sex paroeciarum
in eodem civili districtu exstantium, videlicet «Natham, Kamalapuram, Sinnalapatty, Athur, Karisalpatty,
Vannampatty»; ex iisque novam dioecesim
Dindigulensem condimus, quam metropolitanae Ecclesiae Madhuraiensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate
Dindigul atque templum ibidem situm, Deo in honorem Sancti Ioseph Opificis
dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum memoratus
Venerabilis Frater Petrus López Quintana, qui, re acta, cumbit documenta
exaranda sincerisque exemplis Congrcgationi pro Gentium Evangelizatione
mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Octobris, anno
Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Laurentius Civili,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 2, pp. 84-85
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|