The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS ABDITI*

IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS PORTUS ABDITI.

 

A Deo datum spiritale Christifidelium sibi commendatorum emolumentum quam maxime cupiens fovere, Venerabilis Frater Hector González Martínez, sacrorum tunc Antistes Antequerensis, sententia audita Conferentiae Episcopalis Mexicanae, ab hac Sede Apostolica studiose postulavit ut, creditae sibi ecclesiasticae circumscriptionis detracta quadam parte, nova exinde dioecesis erigeretur. Nos itaque, favente eidem consilio Venerabili Fratre Iosepho Bertello, Archiepiscopo titulo Urbis Salviae et in Republica Mexicana Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis, preces ad Nos admotas accipiendas censemus. De plenitudine ideo Apostolicae potestatis Nostrae ab archidioecesi Antequerensi seiungimus integrum territorium Vicariatuum foraneorum vulgari lingua nuncupatorum Pochutla et Pinotepa Nacional, atque integrum territorium paroeciae dictae Nuestra Señora de la Natividad de Putla et locos appellatos Santiago de Ixtayutla et San Juan Bautista de Tataltepec de Valdés ex Vicariatu fora neo Tlaxiaco. Ex ita distracto territorio novam dioecesim constituimus Portus Abditi nuncupandam. Huius novae dicionis sedem in urbe Puerto Escondido statuimus aedemque paroecialem inibi sitam, appellatam titulo Nuestra Señora de la Soledad, ad gradum dignitatemque Ecclesiae cathedralis evehimus. Novam praeterea hanc dioecesanam communitatem suffraganeam constituimus Ecclesiae metropolitanae Antequerensi eiusque Episcopum subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis. Quod vero ad Consilia in dioecesi instituenda attinet necnon Curiam episcopalem et Seminarium, sacerdotum formationem, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt. Documenta insuper et acta quae conditam hanc dioecesim respiciunt, ad eandem Curiam mittantur ibique in tabulario serventur. Simul ac dioecesis Portus Abditi erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero clerici Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium.

Haec autem ad singula Nostra mandata exsequenda superius commemoratum Venerabilem Fratrem Iosephum Bertello destinamus, universas necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplum actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet causis haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die octavo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Laurentius Civili, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 2, pp. 85-86

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top