The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TOLIARANA*

IN MADAGASCARIA NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA,
TOLIARANA APPELLANDA, QUAE SEDES AD DIGNITATEM
ARCHIEPISCOPALEM ET METROPOLITANAM ATTOLLITUR.

 

De universo dominico grege solliciti, in cunctas Ecclesias curam continenter conferre solemus, ut salutifera Iesu Christi beneficia quam amplissimam multitudinem attingant. Ideo Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta ad proposita haec commodius assequenda et aptius explenda. Quapropter. cum in Madagascaria catholicum nomen feliciter amplificari videamus, his quorum interest rogatis sententiam, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Seclusis dioecesibus Toliarana, Morembensi, Morondavensi et Tolagnarensi a Sede metropolitana Fianarant- soaŽnsi, novam ex iis Provinciam ecclesiasticam condimus Toliaranam appellandam, eiusdem vocabuli obtinentem Sedem, quam ad archidioecesis metropolitanae gradum attollimus, cuique dioeceses Moremhensis, Morondavensis et Tolagnarensis in Madagascaria erunt suffraganeae. Toliaranum Episcopum, in praesentiarum Venerabilem Fratrem Fulgentium Rabeony, S.I., dignitate Archiepiscopi Metropolitae honestamus secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Brunonem MusarÚ, Archiepiscopum titulo Abaritanum, atque in Madagascaria Apostolicum Nuntium, legamus. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime quibuslihet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Novembris. anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 2, p. 87

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top