*
IN CAPITE VIRIDI NOVA CONDITUR
DIOECESIS
MINDELENSIS APPELLANDA.
Spiritali fidelium utilitati pro apostolico Nostro munere consulere
studentibus iisque aptiora subsidia largiri, visum est Nobis supplices preces
excipere, quibus petitum est ut, dioecesis Sancti Iacobi Capitis Viridis
dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis. Favente eidem rei
Venerabili Fratre Iosepho Pinto, Archiepiscopo titulo Anglonensi et in Capite
Viridi Apostolico Nuntio, concedimus ut tale inceptum ad rem perducatur.
Quapropter, sententiam excipientes Patrum Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositorum, Nostra de Apostolica potestate, haec decernimus
quae sequuntur. A dioecesi Sancti Iacobi Capitis Viridis distrahimus territorium
districtuum civilium, vulgo Ilhas de Barlavento: S. Antiio, S.
Vicente, Santa Luzia, S. Nicolau, Boavista et Sal,
atque ex iis novam dioecesim Mindelensem appellandam erigimus ac
constituimus. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe vulgo Mindelo
statuimus, templumque paroeciale, ibique exstans, Deo in honorem Beatae Mariae
Virginis sub titulo «Nossa Senhora da Luz» dicatum, ad gradum et dignitatem
Cathedralis ecclesiae evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus,
quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales ecclesiae fruuntur. Novam erectam
dioecesim Mindelensem Sanctae Sedi immediate subicimus atquc iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam declaramus. Cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem
Fratrem Iosephum Pinto, quem supra memoravimus, delegamus, facta videlicet
facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum
subdelegandi. Re tamen ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera
exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur,
contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quarto mensi Novembris, anno
Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 4, pp. 188-189
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana