The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EMDEBERENSIS*

IN AETHIOPIA NOVA EPARCHIA CONSTITUITUR NOMINE EMDEBERENSIS.

 

Ad universae incrementum Ecclesiae fovendum necnon singulariter iugem omnium Aethiopum
Christifidelium spiritalem profectum, Nobis, beati Petri
successoribus de Dominico grege sollicitis, de consilio Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, visum est peramplam archieparchiam metropolitanam Neanthopolitanam dividere ut ex eadem nova constituatur eparehia. Summa igitur Apostolica Nostra potestate sequentia decernimus. Quodam detracto territorio a memorata archieparchia, novam constituimus eparchiam Emdeberensem, cuius sedem in urbe «Emdeber» poni iubemus, cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus. Ut eadem eparchia archieparchiae metropolitanae Nanthopolitanae suffraganea subdatur statuimus necnon regionem complectatur quae e territoriis Gurageano, vulgo Gurage Zone dicto sitoque in Regione Nationum Meridionalium lNationalitatum, atque Vollisoano vulgo Wolliso Zone dicto sitoque in regione Ornomiana, vulgo Ornomia Region dicta, constat. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad dictam Congregationem mittantur. Quae decrevimus denique nunc et in posterum rata esse volumus, contrariis quibuscumque rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IGNATIUS MOUSSAcard. DAOUD
Congr. pro Eccl. Orientalibus, Praef.

 

Laurentius Civili, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 5, pp. 251-252

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top