*
IN NIGERIA NOVA DIOECESIS BAUCHIANA
APPELLANDA CONDITUR.
Actuosae evangelizationis catholicae Ecclesiae in Nigeria, ac praesertim nunc
in Vicariatu Apostolico Bauchiano, maturos intuentes spiritales fructus, quod
laudabili etiam missionali opere effectum est Societatis Missionum ad Afros, Nos
laetantes festinamus ibidem novam dioecesim instituere. Ideo, re mature
deliberata auditoque voto quorum interest, Vicariatum Apostolicum Bauchianum ad
gradum et dignitatem dioecesis extollimus Bauchianae nuncupandae, eamque
facimus metropolitanae Ecclesiae Iosensi suffraganeam eiusque Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis subieetum. Novam dioecesim volumus
iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione esse obnoxiam. Sedem
novae dioecesis in eadem urbe Bauchiana ponimus, ecclesiam vero sancto Ioanni
Evangelistae dicatam ibidem exstantem ad gradum ecclesiae cathedralis evehimus,
iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi tempia spectant. Quod autem ad
novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum admnistrationem, sede
vacante administratoris electionem, alumnorum Seminarii institutionem, fidelium
iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt. Haec autem,
quae praescripsimus, committimus perficienda Nuntio Apostolico in Nigeria vel
absente eo, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac omnes
eis tribuimus necessarias et convenientes facultates, etiam subdelegandi
qquemvis virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere imposito ad
Apostolicam hanc Sedem sincerum effectae exsecutionis exemplar sedulo mittendi.
Has denique Litteras Nostras ratas et firmas esse nunc et in posterum volumus,
quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Decembris, anno
Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE Congr. pro
Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 6, pp. 324-325
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana