*
IN INDONESIA NOVA DIOECESIS ERIGITUR
NOMINE TIMIKAËNSIS.
Supernum evangelizationis mandatum Nos, beati Petri Apostoli Successores, continuo impellit ad verbi ministerium summis expediendum opibus potissimum novarum
constitutione dioecesium. Quam ob rem cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione
praepositi, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, novam in
Indonesia dioecesim condendam esse censuissent, Nobis visum est talem sententiam
ratam habere. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus atque
iubemus. Detracta parte occidentali territorii dioecesis Iayapuraënsis, novam
dioecesim Timikaënsem erigimus, quae civilibus definietur finibus, videlicet
locorum v.d. Biak-Nurnfor, Yapen- Waropen, Nabire, Paniai,
Puncak Jaya et Mimika. Archiepiscopali item sedi Meraukensi eandem suffraganeam constituimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Praeterea statuimus Episcopi sedem poni in oppido v.d. «Timika» atque
templum ibidem situm, Deo in honorem Trium Regum Magorum Tiga Raja dicatum,
ad gradum necnon dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus; Cetera vero
secundum leges canonicas temperentur. Quae decrevimus perficienda committimus
Venerabili Fratri Laurentio Fratini, Archiepiscopo titulo Botrianensi et in
Indonesia Apostolico Nuntio, onere imposito ad memoratam Congregationem
authenticum exemplar actus effectae exsecutionis, cum primum fas erit remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuscumque rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno bismillesimo tertio,
Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card.
SEPE Congr. pro
Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 6, pp. 325-326
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana