IN MEXICO NOVA
CONDITUR DIOECESIS IRAPUATENSIS.
Venerabiles Fratres Albertus Suárez Inda, Archiepiscopus Metropolita
Moreliensis, et Iosephus Guadalupe Martin Rábago, Episcopus Leonensis, audita
Conferentia Episcopali Mexicana, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut,
quibusdam distractis territoriis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova
conderetur dioecesis ad satius providendum spirituali bono Christifidelium
ibidem commorantium. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Iosephi
Bertello, Archiepiscopi titulo Urbis Salviae et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotas preces audiendas
putamus. Nostra igitur potestate haec decernimus. Ab archidioecesi Moreliensi
separamus integrum territorium municipiorum: Abasolo, Cuerámaro,
Huanimaro,
Jaral del Progreso, Salamanca et Valle de Santiago, et integrum territorium
paroeciarum municipii Pénjamo: Nuestra Señora de Guadalupe de Pénjamo,
Señor
de la Misericordia, Nuestra Señora de los Remedios, San Francisco de Asís,
Nuestra Señora de Guadalupe de Tacubaya et San Isidro Labrador; a dioecesi
autem Leonensi seiungimus integrum territorium municipiorum Irapuato et
Pueblo Nuevo, atque ex ita distractis locis novam constituimus dioecesim
Irapuatensem. Sic conditae Ecclesiae sedem episcopalem in urbe «Irapuato»
ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem «Nuestra Senora de
la Soledad» dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus
mandantes ut in ipso Canonicorum Capitulum, ad iuris normam, instituatur.
Praeterea dioecesim Irapuatensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi
Sancti Ludovici Potosiensis eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi
pro tempore ipsius metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges amussim temperentur. Quae statuimus perficienda committimus
memorato Venerabili Fratri Iosepho Bertello, vel, absente eo, illi, qui curat
negotia Apostolicae Nuntiaturae in Mexico, eisdem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito
Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis,
eum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Ianuarii, anno Domini
bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card.
RE Congr. pro
Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 3, pp. 140-141
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana