The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BYDGOSTIENSIS*

IN POLONIA NOVA CONDITUR DIOECESIS «BYDGOSTIENSIS» APPELLANDA.

 

Dilectorum Polonorum fidelium spiritale iter diligentissime sequentes, studiosam operam damus ut Ecclesia in Polonia suam vitae rationem aptare variis temporum necessitatibus valeat atque Evangelii praedicatio facilius commodiusque illa in terra eveniat. Considerata igitur petitione Venerabilium Fratrum Henrici Muszyński, Archiepiscopi Gnesnensis, Ioannis Bernardi Szlaga, Episcopi Pelplinensis, et Mariani Gołębiewski, Episcopi Coslinensis-Colubregani, qui, audita Conferentia Episcoporum Poloniae, ab Apostolica Sede enixe expostulaverunt ut, circumscriptionum ecclesiasticarum sibi concreditarum dismembratis quibusdam territoriis, nova erigeretur dioecesis. Nosmet Ipsi, favorabili exstante sententi a Venerabilis Fratris Iosephi Kowalczyk, Archiepiscopi titulo Heracleensis et in Polonia Apostolici Nuntii, de consilio Secretariae Status, haec quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Gnesnensi separamus decanatus: Bydgoszcz I, Bydgoszcz II, Bydgoszcz III, Bydgoszcz IV, Bydgoszcz V, Kcynia, Łobżenica, Mrocza, Nakło, Szubin, Wyrzysk, Wysoka; a dioecesi Pelplinensi ex decanatu Koronowo distrahimus paroecias: Dobrcz, Kotomierz, Maksymilianowo, Osielsko, Strzelce Górne, Włóki, Wtelno, Żołędоwo; ex decanatu Sępólno Krajeńskie paroecias: Lutowo, Pęperzyn, Sępólno Krajeńskie, Sypniewo, Wielowicz, Więcbork; ex decanatu Wierzchucin paroecias: Drzewianowo, Wąwelno, Wierzchucin Królewski, Wierzchurinek; a dioecesi Coslinensi-Colubregana disiungimus decanatum Złotów, atque ex ita distractis territoriis novam consituimus dioecesim Bydgostiensem appellandam iisdem circumscriptam finibus quibus praefati decanatus et paroeciae simul sumpti in praesens terminantur. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe «Bydgoszcz» statuimus templumque ibidem paroeciale, Deo in honorem S. Martini et S. Nicolai dicatum, ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Bydgostiensem metropolitanae Ecclesiae Gnesnensi suffraganeam facimus atque eius Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Gnesnensis subicimus. Simul ac ecclesialis communitatis Bydgostiensis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium tenent: ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Ut sacro Pastori erectae dioecesis validum tribuatur adiutorium, Collegium Consultorum ad normam iuris communis quam primum instituatur. Congruae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex bonorum divisione, ad normam can. 122 C.I.C. facienda. Circa Seminarii dioecesani erectionem nec non sacrorum candidatorum formationem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Alta et documenta quae erectam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curiis Gnesnensi, Pelplinensi et Coslinensi-Colubregana ad Curiam Bydgostiensem rite transmittantur. Cetera cuncta ad Iuris Canonici normas exsolvantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem quem diximus Fratrem Iosephum Kowalczyk deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar aetus peractac exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Februarii, anno Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IOANNES card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 5, pp. 254-255

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top