The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SUIDNICIENSIS*

IN POLONIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SUIDNICIENSIS.

 

Multos fructus spiritales exoptantes inter populum Silesiae orituros, libenter sane accepimus postulationem quam Nobis praesentaverunt Venerabilis Frater Noster Henricus Romanus S.R.E. Cardinalis Gulbinowicz, sacrorum Antistes Vratislaviensis, et Venerabilis Frater Thaddaeus Rybak, Episcopus Legnicensis, audita sententia Conferentiae Episcoporum Poloniae, ut ex quadam parte ecclesiasticarum iis commissis circumscriptionum nova dioecesis erigeretur. Quamobrem, favente voto Venerabilis Fratris Iosephi Kowalczyk, Archiepiscopi titulo Heracleensis et in Polonia Apostolici Nuntii, de consilio Secretariae Status, Nos Apostolica Nostra usi potestate quae sequuntur decernimus:

ab archidioecesi Vratislaviensi seiungimus decanatus: Bystrzyca Kłodzka, Dzierżoniów Południe, Dzierżoniów Połnoc, Kamieniec Ząbkowicki, Kłodzko, Kudowa Zdrój, Lądek Zdrój, Międzylesie, Nowa Ruda, Polanica Zdrój, Świdnica Śląska Wschód, Świdnica Śląska Zachód, Ząbkowice Śląskie; a dioecesi Legnicensi separamus decanatus: Bolków, Głuszyce, Gоścisław, Jawor (sed cum sola paroecia Gniewków), Strzegom, Świebodzice, Wałbrzych Południe, Wałbr- zych Północ, Walbrzych Zachód, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim constituimus Suidniciensem nuncupandam.

Huius novae dicionis sedem in oppido v.d. Świdnica constituimus ecclesiamque paroecialem inibi sitam, Deo dicatam in honorem S. Stanislai, Episcopi et Martyris, et S. Venceslai, Martyris, ad gradum dignitatemque Ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam praeterea hanc dioecesanam communitatem suffraganeam constituimus Ecclesiae metropolitanae Vratislaviensi eiusque Episcopum subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis. Simul ac dioecesis Suidniciensis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero clerici Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Documenta et acta quae conditam hanc dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, ad eandem Curiam mittantur ibique in tabulario serventur. Quod vero ad Consilia in dioecesi instituenda attinet necnon Curiam episcopalem et Seminarium, sacerdotum formationem, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri cano es praescribunt. Ad Seminarii alumnorum institutionem quod respicit, iuris communis serventur praescripta, prae oculis habitis Congregationis pro Institutione Catholica praeceptis. Cum fas erit, selecti alumni vel sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur.

Haec autem ad singula Nostra mandata exsequenda superius commemoratum Venerabilem Fratrem Iosephum Kowalczyk destinamus, universas necessarias et opportunas ei tribuentes facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere iniuncto quam primum ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplum actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet causis haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Februarii, anno Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IOANNES card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.7, pp. 388-390

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top