 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LODZIENSIS*
PROVINCIA
ECCLESIASTICA LODZIENSIS
APPELLANDA IN POLONIA CONDITUR.
Spiritale incrementum Poloniae fidelium foventes, ecclesiastica instituta illa
in dilecta terra aptare properamus ad commodiorem inter cunctos Ecclesiae
filios filiasque salutiferae veritatis divulgationem. Nunc vero enixam
consideramus rogationem Venerabilis Fratris Nostri Iosephi Cardinalis Glemp,
Archiepiscopi Varsa viensis, qui, audita Episcoporum Poloniae Conferentia, ob
incolarum copiam in circumscriptione ecclesiastica sibi commissa degentium, ab
Apostolica Sede postulavit ut, dismembratis quibusdam territoriis eiusdem
Provinciae ecclesiasticae Varsa viensis, nova constitueretur Provincia
ecclesiastica Lodziensis atque eiusdem nominis Ecclesia ad dignitatem
honoremque archiepiscopalis metropolitanae sedis eveheretur. Nosmet Ipsi,
praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Iosephi Kowalczyk, Archiepiscopi
titulo Heracleensis et in Polonia Apostolici Nuntii, de consilio Sectionis de
Rationibus eum Civitatibus apud Secretariam Status, Congregatione pro Episcopis
in consilium advocata, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. De
plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, Lodziensem sedem archiepiscopalem
Sanctae Sedi adhuc immediate subiectam ad fastigium metropolitanae Ecclesiae
evehimus eique iura et privilegia conferimus quibus ceterae metropolitanae
sedes, ad normam iuris communis, gaudent. Ex territorio porro duarum
communitatum ecclesialium, Lodziensis scilicet et Lovicensis, novam constituimus
Provinciam ecclesiasticam Lodziensem appellandam. Sacrum deinde Pastorem
archidioecesis Lodziensis dignitate archiepiscopali ae gradu Metropolitae
insignimus atque iuribus et privilegiis quibus ceteri in orbe catholico
Metropolitae secundum canonum normas ornantur, oneribus pariter et
obligationibus quibus iidem ligantur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem quem
diximus Fratrem Iosephum Kowalczyk destinamus, necessarias et opportunas ei
tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad exitum perducta,
documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis
diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Februarii,
anno Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES card. RE Congr. pro
Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 5, pp. 252-253
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana
|