The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TRIVANDRENSIS LATINORUM*

IN INDIA NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA
ECCLESIASTICA TRIVANDRENSIS LATINORUM.

 

Sacratissimi Cordis Iesu infinitos thesauros magis magisque cupientes aperire christifidelibus, libenter ubique promovemus novam evangelizationem atque conamur etiam Ecclesiae Catholicae structuras ad hunc finem aptare. Cum vero in territorio provinciae ecclesiasticae Verapolitanae catholica fides floruisset, oportunum visum est novam ibi metropolitanam sedem erigere. Quapropter, audito consilio quorum interest, suffragante Venerabili Fratre Petro López Quintana, Archiepiscopo titulo Acropolitano et in India Apostolico Nuntio, a metropolitana Sede Verapolitana nunc seiungimus dioeceses Alleppeyensem, Neyyattinkaraënsem, Punalurensem, Quilonensem et Trivandrensem Latinorum, atque summa Nostra apostolica potestate ex iis novam ecclesiasticam Provinciam Trivandrensem Latinorum constituimus, cuius sedes princeps eri t deinceps, his Litteris constituta, archidioecesis Trivandrensis Latinorum, cui reliquae dioeceses ut suffraganeae sedes subiciunturo Praeterea Venerabilem Fratrem Mariam Callistum Soosa Pakiam, hactenus Episcopum Trivandrensem Latinorum, ad gradum et dignitatem Archiepiscopi Metropolitae promovemus. Haec autem quae praescripsimus exsequenda committimus Venerabili Fratri Petro López Quintana, quem supra memoravimus, universas necessarias et opportunas ei tribuentes facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere iniuncto quam primum ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplum actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iunii, anno Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.10, pp.621-622

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top