The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARCINONENSIS*

NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA SCILICET BARCINONENSIS,
QUAE SEDES AD DIGNITATEM ECCLESIAE METROPOLITANAE ATTOLLITUR.

 

Ad totius dominici gregis tutelam destinati, pastorali nimirum permoti studio curam continenter adhibemus, ut salutifera Iesu Christi beneficia quam amplissimam multitudinem attingant. Quapropter Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta ut proposita haec commodius expediantur. Ideo suffragante Venerabili Fratre Emmanuele Monteiro de Castro, Archiepiscopo titulo Beneventensi et in Hispania Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus: Provinciam ecclesiasticam Barcinonensem condimus ac sedem archiepiscopalem Barcinonensem ad metropolitanam Ecclesiam evehimus congruis officiis privilegiisque additis, quibus ceterae metropolitanae sedes ad iuris normas fruuntur. Nova condita Provincia ecclesiastica Barcinonensis complectetur metropolitanam Sedem eiusdem nominis ac simul dioeceses Terrassensem et Sancti Felicis de Llobregat, suffraganeas. Barcinonensem sacrorum Antistitem pro tempore dignitate archiepiscopali et gradu Metropolitae honestamus eidemque onera et obligationes addimus, secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Emmanuelem Monteiro de Castro, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.10, pp. 622-623

 

Copyright 2004- Libreria Editrice Vaticana

 

top