*
IN HISPANIA NOVA DIOECESIS ERIGITUR
NOMINE TERRASSENSIS.
Christifidelium salutem maxima qua possumus sollicitudine persequi omni
tempore volumus. Ad hoc fovendum, quotiescumque peculiares rationes id
postulant, aptissimam sane arbitramur novarum constitutionem dioecesium. Quam ob
rem cum Venerabilis Frater Emmanuelis Monteiro de Castro, Archiepiscopus titulo
Beneventensis atque in Hispania Nuntius Apostolicus, re mature perpensa
auditoque Congregationis pro Episcopis consilio, novam in praedicta Natione
dioecesim condendam esse censuisset, Nobis visum est talem sententiam ratam
habere. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus atque iubemus.
Detrahimus integrum territorium et paroecias archidioecesis Barcinonensis,
videlicet paroecias decanatuum v.d. Montcada, San Cugat-Les Planes,
Terrassa, Rubí, Sabadell Centre, Sabadell Nord,
Sabadell Sud, Grannolers, Puiggraciós, Mollet,
Montseny, Montbui, ex iis erigimus ac constituimus novam dioecesim
Terrassensem. Archiepiscopali item Sedi Barcinonensi eandem suffraganeam
constituimus atque iurisdictioni Congregationis pro Episcopis subicimus.
Praeterea statuimus Episcopi sedem poni in urbe v.d. Terrassa atque
templum ibidem situm, Deo in honorem Sancti Spiritus dicatum, ad gradum necnon
dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus; cetera vero secundum leges canonicas
temperentur. Quae decrevimus perficienda committimus Venerabili Fratri Emmanueli
Monteiro de Castro, quem supra memoravimus, onere imposito ad memoratam
Congregationem authenticum exemplar actus effectae exsecutionis, cum primum fas
erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam
esse volumus, contrariis quibuscumque rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quinto mensis Iunii, anno
bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card.
RE Congr. pro
Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.10, pp. 623-624
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana