The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI FELICIS DE LLOBREGAT*

EX ARCHIDIOECESI BARCINONENSI QUODAM DISTRACTO TERRITORIO NOVA DIOECESIS SANCTI FELICIS DE LLOBREGAT APPELLANDA ERIGITUR.

 

Varia inter munera quae Nobis divinitus incumbunt, prospicere debemus ut ex ecclesiasticis circumscriptionibus ubi catholica religio in dies haud parva suscepit incrementa, novae constituantur dioeceses. Cum huiusmodi petitum sit ut ex archidioecesi Barcinonensi quaedam distraherentur territoria ad novas dioeceses erigendas, peropportunum visum est Nobis huic concedere petitioni. Quapropter Nos, sententiam excipientes Congregationis pro Episcopis, omnibus mature perpensis et favente voto Venerabilis Fratris Emmanuelis Monteiro de Castro, Archiepiscopi titulo Beneventensis atque in Hispania Apostolici Nuntii, Nostra de Apostolica potestate haec statuimus et decernimus. Ex archidioecesi Barcinonensi integrum distrahimus territorium atque paroecim; decanatuum vulgo El Prat de Llobregat, Sant Boi de Llobregat, Sant Feliu de Llobregat, San Vicenç dels Horts, Montserrat, Garraf, Vilafranca del Penedès, Anoia, Piera-Capellades, atque ex ita detractis territoriis, novam dioecesim, Sancti Felicis de Llobregat appellandam, iisdemque praedictis finibus circumscriptam, constituimus et erigimus; quam dioecesim metropolitanae Ecclesiae Barcinonensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi eiusdem Sedis pro tempore subicimus. Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo Sant Feliu de Llobregat statuimus, templumque ibi exstans Deo in honorem Sancti Laurentii dicatum ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus aedes sacras pertinent. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec quae statuimus perficienda committimus Vnerabili Fratri Emmanueli Monteiro de Castro, quem diximus, vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem curatori, tribuentes necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quinto mensis Iunii, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.11, pp. 716-717

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top