The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

UIJONGBUENSIS*

 IN COREA NOVA CONDITUR DIOECESIS UIJONGBUENSIS APPELLANDA.

 

Animarum saluti pro Apostolico Nostro munere consulere cupientibus easque aptioribus subsidiis cumulare, visum est Nobis supplices preces excipere quibus petitum est ut, quodam archidioecesis Seulensis in Corea detracto territorio, nova exinde erigeretur dioecesis. Huic favente rei Venerabili Fratre Ioanne Baptista Morandini, Archiepiscopo titulo Numidensi et in Corea Apostolico Nuntio, facultatem facimus tale inceptum ad rem adducendi. Quapropter, sententiam excipientes Patrum Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum, Nostra de Apostolica potestate, haec quae sequuntur decernimus. Pars septemtrionalis territorii archidioecesis Seulensis, vulgo Northerm Kyounggi cum urbibus Uijongbu, Koyang, Kuri, Namyang, Paju, Tongduchon-Yangju, Yeonchon, ab archidioecesi quam diximus abstrahimus et ex iis novam dioecesim Uijongbuensem appellandam erigimus ac constituimus. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe vulgo Uijongbu statuimus templumque ibidem exstans Deo in honorem Sacri Cordis Mariae dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus ceterae in orbe catholico cathedrales ecclesiae fruuntur. Novam erectam dioecesim Uijongbuensem metropolitanae Ecclesiae Seulensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam declaramus. Cetera vero secundum canonicas leges adimpleantur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Morandini, quem supra memoravimus, delegamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tamen ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Iunii, anno bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.11, pp. 717-718

 

Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top