*
NOVA
CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA SCILICET VILLAVICENTIENSIS, QUAE SEDES AD
DIGNITATEM ECCLESIAE METROPOLITANAE ATTOLLITUR.
Ad totius dominici gregis tutelam destinati, quantum situm est in Nobis, curam
continenter adhibemus, ut salutifera Iesu Christi beneficia quam amplissimam
multitudinem attingant. Quapropter Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta
ut proposita haec commodius expediantur. Ideo suffragante Conferentia
Episcoporum Columbiae ac favente item Venerabili Fratre Beniamino Stella,
Archiepiscopo titulo Midilensi et in Republica Columbiana Apostolico Nuntio, de
consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate suffulti,
haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Provinciam ecclesiasticam
Villavicentiensem condimus atque sedem episcopalem Villavicentiensem ad
dignitatem metropolitanae Ecclesiae attollimus, congruis iuribus privilegiisque
additis, quibus ceterae metropolitanae sedes ad iuris normas fruuntur. Nova
condita Provincia ecclesiastica Villavicentiensis complectetur Metropolitanam
Sedem eiusdem nominis et dioeceses suffraganeas Sancti Iosephi a Guaviare et
Granadiensem in Columbia, hactenus ad Provinciam ecclesiasticam Bogotensem
pertinentes; Villavicentiensem sacrorum Antistitem pro tempore, scilicet
Venerabilem Fratrem Iosephum Octavium Ruiz Arenas, ad officium Metropolitae
novae Provinciae ecclesiasticae provehimus eidemque iura, onere et obligationes
addimus. secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda
Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, quem supra memoravimus, legamus, facta
videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum
subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum
sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis rebus
minime quibuslibet obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini
bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card.
RE Congr. pro
Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Iosephus Conte, Protonot. Apost. s. n.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.10, pp. 620-621
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana