Quadraginta per annos, favente divina gratia, spiritaliter valde crevit
dioecesis Bangassuensis. Quamobrem Praefectus Congregationis pro Gentium
Evangelizatione postulavit a Nobis ut, huius ecclesiasticae circumscriptionis
detracta quadam parte, nova exinde dioecesis erigeretur.
Nos itaque, favente eidem consilio Venerabili Fratre Iosepho Chennoth,
Archiepiscopo titulo Milevitano et in Republica Africae Mediae Apostolico
Nuntio, de consilio eiusdem Congregationis pro Gentium Evangelizatione, preces
ad Nos admotas accipiendas censemus.
De plenitudine ideo Apostolicae potestatis Nostrae a dioecesi Bangassuensi
seiungimus integrum territorium Praefecturae civilis vulgo dictae Basse-Kotto
atque ex ita distracto territorio novam dioecesim constituimus Alindaoënsem
nuncupandam.
Huius novae dicionis sedem in urbe Alindao statuimus ac templum Sacro Cordi
dicatum in eadem urbe situm ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis
evehimus.
Novam hanc dioecesanam communitatem obnoxiam facimus Congregationi pro
Gentium Evangelizatione atque suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae
Banguensi eiusque Episcopum subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius
Sedis.
Quod vero ad Consilia in dioecesi instituenda attinet necnon Curiam
episcopalem et Seminarium, sacerdotum formationem, bonorum ecclesiasticorum
administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura
horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt. Documenta insuper
et acta quae conditam hanc dioecesim respiciunt, ad eandem Curiam mittantur
ibique in tabulario serventur.
Simul ac dioecesis Alindaoënsis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso
sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio
ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero clerici Seminariique tirones
Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio
legitimum habent domicilium.
Haec autem ad singula Nostra mandata exsequenda superius commemoratum
Venerabilem Fratrem Iosephum Chennoth destinamus, universas necessarias et
opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo
agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere
iniuncto ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplum
actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse
iubemus, contrariis quibuslibet causis haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris, anno
Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo septimo.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 128-129