The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GALVESTONIENSIS-HOUSTONIENSIS*

IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
NOVA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA
GALVESTONIENSIS-HOUSTONIENSIS

 

Cum pacis et gaudii nuntius, in Iesu nativitate pastoribus ab angelis annuntiatus, universis per orbem bonae voluntatis hominibus velimus renuntietur, solliciti conamur Evangelii praedicationem fovere atque necessarias ecclesiasticas instituere structuras. Cum quidem in territorio provinciae ecclesiasticae Sancti Antonii catholica fides satis floruisset, opportunum visum est novam ibi metropolitanam sedem erigere.

Quapropter, audito consilio quorum interest, suffragante Venerabili Fratre Gabriele Montalvo, Archiepiscopo titulo Celenensi et Apostolico Nuntio in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionali, a metropolitana Sede Sancti Antonii seiungimus dioeceses Austiniensem, Bellomentensem, Brovnsvillensem, Corporis Christi, Galvestoniensem-Houstoniensem, Tylerensem et Victoriensem in Texia, atque summa Nostra apostolica potestate ex iis novam ecclesiasticam provinciam Galvestoniensem-Houstoniensem constituimus, cuius sedes princeps erit deinceps, his Litteris constituta, archidioecesis Galvestoniensis-Houstoniensis, cui reliquae dioeceses ut suffraganeae sedes subiciuntur.

Ideo ecclesiastica provincia Sancti Antonii posthac constabit metropolitana Ecclesia eiusdem nominis atque suffraganeis dioecesibus Amarillensi, Dallasensi, Elpasensi, Arcis Vorthensis, Laredana, Lubbokensi et Angeliana.

Praeterea Venerabilem Fratrem Iosephum Antonium Fiorenza, hactenus Episcopum Galvestoniensem-Houstoniensem, ad gradum et dignitatem Archiepiscopi Metropolitae promovemus, pariterque Venerabili Fratri Danieli Nicolao DiNardo, eiusdem Sedis Coadiutori, dignitatem archiepiscopalem conferimus.

Haec autem quae praescripsimus exsequenda committimus Venerabili Fratri Gabrieli Montalvo, quem supra memoravimus, universas necessarias et opportunas ei tribuentes facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere iniuncto quam primum ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Decembris, anno Domini bismillesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo septimo.

ANGELUS card. SODANO
       Secretarius Status

 IOANNES B. card. RE
Congr.
pro Episcopis Praef
.

 

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. 
 Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 129-130

 

Copyright 1979- Libreria Editrice Vaticana

 

top