 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TIRANENSIS-DYRRACENA*
IN ALBANIA SEDES CATHEDRALIS TIRANENSIS-DYRRACENA AD METROPOLITANAE GRADUM
EVEHITUR NOVAQUE PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR
Solet Apostolica Sedes, sive ad Christifidelium bonum melius fovendum sive ad
communem finitimarum dioecesium pastoralem actionem efficacius promovendam,
ecclesiasticas circumscriptiones aptius quandoque disponere. Ad hanc rationem,
cum nimirum commodum esse ducamus primum denominationem archidioecesis
Dyrracenae-Tiranensis ita permutari, ut deinde Tiranensis-Dyrracena nuncupetur,
tum eandem Ecclesiam ad metropolitanae sedis dignitatem evehi tum nova provincia
ecclesiastica constitui, perpenso Congregationis pro Gentium Evangelizatione
consilio, suprema et Apostolica Nostra auctoritate sequentia decernimus et
iubemus. Dum statuimus mutatam denominationem archidioecesis
Tiranensis-Dyrracenae quam supra diximus, eandem item ad gradum dignitatemque
metropolitanae Ecclesiae attollimus, omnia iura ac privilegia tribuentes quae
huiusmodi Ecclesiis iure communi debentur. Huic metropolitanae Sedi Ecclesiae
suffraganeae erunt dioecesis Rrėsheniensis et Administratio Apostolica Albaniae
Meridionalis, quibus simul constabit nova provincia ecclesiastica Nostra
voluntate condita. Quae autem his Litteris Nostris mandavimus perficienda
curabit Venerabilis Frater Ioannes Bulaitis, Archiepiscopus titulo Naronensis
atque in Albania Nuntius Apostolicus, cui omnes potestates agendae rei
concedimus, quas poterit, si visum fuerit, cuilibet viro delegare, dummodo in
ecclesiastica dignitate constituto, onere tamen imposito efficiendi ut certum
verumque peractae exsecutionis documentorum exemplum ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione sedulo transmittatur. Has denique Apostolicas Litteras
nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuscumque rebus nihil
obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis
Ianuarii anno bismillesimo quinto Pontificatus Nostri septimo ac vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
CRESCENTIUS Card. SEPE
Congr.
pro Gentium Evang.
Praef. |
Laurentius Civili,
Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 131-132
© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana
|