The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

USBEKISTANIAE*

ADMINISTRATIO APOSTOLICA CONDITUR IN USBEKISTANIA

 

Totius dominici gregis procurationem, ab ipso Iesu Nobis commissam, summa diligentia agere properamus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunetosque efficaciter populos. Idcirco Nos res disponere festinamus ut hoc facilius commodiusque contingat ad omnium fidelium spiritalem utilitatem. Pro Apostolicae Nostrae auctoritatis potestatisque amplitudine hoc statuimus et decernimus. Missionem sui iuris in Republica Usbekistaniae ad gradum dignitatemque Administrationis Apostolicae evehimus et eam pariter curis ac pastoralibus sollicitudinibus sodalium Ordinis Fratrum Minorum Conventualium committimus. Concedimus simul universa iura, officia privilegiaque quae ad id genus diciones attinent, secundum iuris canonici leges Ecclesiaeque praescripta.

Ceterum magna Nos sumus spe, valde quidem adlaborantibus sancti Francisci sodalibus ipsisque Domini in vinea sedulo operantibus, fore ut inibi Evangelii semen, affatim lateque sparsum, mox magnum capiat incrementum, unde Domini Iesu salus quam plurimos complectatur ibidem gentes.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
       Secretairius Status

 CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Franciscus Bruno, Protonot. Apost. 
 Cornelius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 4, p. 377

 

Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 

top