Ad perpetuam rei memoriam. – Adoranda Christi verba: «Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae» (Marc. 16,
15), id luculenter produnt praedicationem Evangelii non esse sοlum unum de
muneribus Ecclesiae praecipuis, sed ad eius essentiam pertinere; ut ne concipi
quidem pοssit Ecclesia, quae ab incepto propagandae religionis abstinent.
Nimirum illatum populis verbum Dei, primum eo tendit, ut fidem adstruat in
pectoribus, excitatam alat ad salutem. Verbum illud tamen tam dives est
donorum, ut seniper terrestrem etiam hominis condicionem honestiorem faciat.
Amplissima enim humanae dignitatis opinio, qua creditur homo Dei Filius
hominumque omnium frater, et consectaria quae ex ea notione manant, ut est
obsequium erga personam humanam, ius cuiusque ad libertatem, ad opus
cotidianum, et umilia, quae semper Ecclesia insaevit animis, praecepit, tuita
est, ac quasi tributum insigne hominem Societati dono dedit, non possunt in
bonum illorum non redundare. Ceterum vita, praedicatio, labores eorum quos
Beatorum titulo hodie decoravimus, hoc omuino confirmant: Ecclesiam, cum
hominem adit per praedicationem Evangelii, totem hominem afficere, cuius
integram salutem operari, praesentis videlicet ac futurae vitae. Horum autem
Venerabilium Dei Servorum persequi casus, etsi breviter, gaudium erit ac certa
possessio. Nam non solum meditata illorum vita ad praestantiorem virtutem
movebit, sed etiam tali hominem nos devinciet amore, ut facile eorum
necessitates subeamus, scilicet Dei creaturarum, et fratrum in fide, et una
nobiscum ad aeterna viatorum. Primus autem huius gloriosae cohortis athleta est
Venerabilis Dei famulus Iosephus de Anchieta, die undevicesima mensis Martii,
anno MDXXXIV natus in urbe S. Christophoro de Laguna, in Insulis Canariis. Qui
admodum iuvenis, virginitatem suam voto Deo dedicavit, atque totum se tradidit
Virgini Mariae tenerrimo affectu, quam serius etiam Latine condito poemate
celebravit. Anno vero MDLI Societatem Iesu ingressus est; atque duos post annos
Brasiliam petiit sacris missionibus addictus. Ibi autem et sacerdotio initiatus
est, anno MDLXVI, et nonnullas religiosas domus sancte rexit, donec Moderator
Provincialis universae missionis Brasilianae suae Societatis factus est.
Meritorum plenus diem supremum Reritibae obiit, in Brasilia, anno MDXCVII;
quam urbem hodie in eius honorem «Anchieta» cognominant. Opus autem eius in
universum considerantibus, manifesto patet illum summo studio Christum
praedicasse tum Vivo verbo, tum exemplo virtutis. Sane praeterquam quod de
aeterna hominem salute, de humana Indigenarum dignitate provehenda maximam
curam adhibuit, in quos potissimum operam contulisset. Horum vitae, linguae,
institutorum studiosus acerrimus, id annisus est, ut Evangelium in indigetem
oleastrum insereret. Grammaticam etiam illius linguae scripsit, item et
catechismum in christianorum usum. Ceterum, tanta eius fama, ut «Apostolus
Brasiliae» diceretur, eiusque memoria tot per saecula in benedictione fuerit.
Secundus in hoc Venerabilium grege est Petrus a S. Iosepho Betancur, qui est in
has luminis oras exortus die primo et vicesimo mensis Martii, anno MDCXXVI, in
urbe Vilaflor de Tenerife, item in Insulis Canariis. Eum parentes, pastores
quidem et agricultores, sed divites fidei, pie sancteque educarunt. Quo
opulentus patrimonio, viginti tres annos natus, Guatimalam petiit Christum
nuntiaturus: ubi et graviter aegrotavit, et quasi per prodigium convaluit.
Interim autem miseriam pauperum penitus cognovit, eorumque condicioni mederi
studuit. Divino vero motus instinctu, voluit paupertatem beati Francisci
Asisinatis imitari, atque proximo servire. Idcirco Tertiarius (ut dicebant)
Franciscalis factus est, coenobium S. Francisci ingressus, quod erat in Antiqua
Guatimala situm; atque ibi quod optaverat expertus est vir ille beatus: nam et
vixit rerum omnium egenus, et proximi necessitatibus omni ope consuluit: qui et
collectes pueros docuit, et pauperes aegrotantesque invisit, et scholam,
oratorium, valetudinarium struxit, et domicilium sacerdotibus peregrinis
excipiendis, et hospitium iuvenibus adiuvandis qui Studiorum Universitatem
frequentabant, aperuit. Hac in re eo processit, ut valetudinarium pro
convalescentibus incoharet, rem, ut fis temporibus, omnino inauditam. Id autem
summopere curavit ut Christi doctrina animos imbueret, atque eo genere atque
ratione, quae vias nostras anteveniret. Condidit praeterea duas Sodalitates
Religiosorum, virorum unam, alteram mulierum, quas Bethlehemitarum cognominant,
sub protectione dulcissimi Pueri Iesu, eo nempe consilio, ut sua ipsius vestigia
sequentes inceptum a se opus fili perpetuarent. Vita excessit annum unum et
quadragesimum agens, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno MDCLXVII; cui
praeclarum cognomen inditum est: «Mater Guatimalae». Tertia est nobis
Venerabilis Dei famula Maria ab Incarnatione sermone commemoranda. Cuius sane
prorsus singulare fuit, quοd per omnem vitam contemplationem cum attiene
coniunxerit. Admirabilis haec mulier est in lucem suscepta Caesaroduni, in
Gallia, die duo de tricesimo mensis Octobris, anno MDXCLX, a parentibus
industriae deditis; atque ad Dei praecepta educata est. Iuxta morem, tam
mature nupsit, ut duodevicesimum annum agens iam mater esset. Sed heu ! vicesimo
aetatis anno, est viri morte viduata. Atque ex eo id unum cordi habuit, ut domum
bene regeret ac filiolum pie informaret. Sed urgebat Deus ancillam suam ut vitam
religiosam caperet; qua re, filio, vix atque adolevit, amicis optimis tradito,
ad Ursulinarum familiam Turonensem tamquam in portum se recepit, ut puella
optaverat. Votis autem anno MDCXXXIII nuncupatis, anno MDCXXXIX Canadensem
terram petiit, in mulieribus Gallis, quotquot ad evangelizandum patria
cesserunt, omnium prima. In urbe vero Québec sede collocata, atque coenobio
Ursulinarum condito, ibi fere semper degit. Singularis sane domus: in qua et
orabat assidue, et meditabatur attente divinas veritates, et virtutes colebat
more Sanctorum; in qua praeterea Missionarii consilia salutis, Indigenae
doctrinam vitae, honestam disciplinam, atque interdum necessaria alimenta
hauriebant! Ceterum, ut erat culta, tum lexica scripsit, tum catechismos
linguis illorum populorum; atque SS. Trinitatis afflatu multa composuit, quorum
haec sunt praecipua: Epistulae, Relationes spiritales, Brevis expositio
Cantici canticorum, Schola sancta. Quorum scriptorum tanta est altitudo
doctrinae et ardor pietatis, ut altera Teresia Abulensis habita sit. Tandem die
tricesima mensis Aprilis, anno MDCLXXII, morte lumina clausit in Domino,
cognomen adepta «Matris Canadensis Ecclesiae catholicae». Est in hoc Beatorum
agmine etiam Venerabilis Franciscus de Montmorency-Laval, natus in ea Galliae
urbe, quam ibi loci cognominant Montigny-sur-Avre, die tricesimo mensis
Aprilis, anno MDCXXIII. Res Graecas et Romanas apud Sodales Societatis Iesu
didicit in urbe La Flèche, sacram vero Theologiam Lutetiae Parisiorum.
Sacerdotio auctus anno MDCXLVII anno MDCLVIII creatus est primus Vicarius
Apostolicus Canadensis, in eamque orbis plagam se contulit. Cum vero anno
MDCLXXIV Sedes episcopalis Quebecensis condita esset, Franciscus factus est
primus illius Episcopus, dioecesis nempe tunc temporis ad Sinum usque Mexicanum
se protendentis. In eo autem munere seriem inmensam laborum summa Ille patientia
ac tolerantia subiit fortiterque sustinuit. Providus futuri, Seminarium
Quebecense condidit, quod nunc Studiorum Universitatem a Laval appellant: opus
sane egregium atque omnium sacerdotum fere domicilium; ex quo non modo
Missionaria scribebantur, quasi Christi milites, sed illuc, ut in communem
domum, coibant quotquot pietatem, scientiam, virtutem sitiebant. Cor autem
illius pulsans fuisse Franciscum docet historia. Ad quem quod attinet, tenendum
ita eum de Christo praedicasse, ut Indigenarum vitam, cultura, instituta
propria summopere tueretur, maxime ab Europaeorum insidiis. Fuit itaque ille in
Canadia qui S. Augustinus fuerat in Britannia, S. Bonifatius in Germania,
Cyrillus ac Methodius in populis Slavicis. Tandem abdicata dioecesi tardae
aetatis annos in Seminario degit quod ipse condiderat, omnibus exemplo atque
consilio perutilis. Ibi autem mortale suum curriculum confecit anno MDCCVIII, ut
annis, sic etiam mentis dives. Superest una Catharina Tekakwitha iis
annumeranda quos hodie beatos ediximus. Haec autem Indis orta parentibus,
ethnico altero, altera catholica imbuta fide, hanc vitam ingressa est anno
MDCLVI, in Statu, ut dicunt, Neo-Eboracensi, ad urbem Auriesville. Patreque
matreque vero una cum eius fratre mature amissis, Catharina, et ipsa pustula
deformata maligna, patrui tecto accepta est, qui tribus, cui nomen Mohawks,
princeps erat. Christiana ergo religione erudita, anno MDCLXXVI a Iacobo de
Lamberville, Sodali Societatis Iesu, baptizata est, omniumque virtutum exemplar
evasit, maxime castitatis. Sed ob hoc ipsum, quasi iniquum esset, in summum
discrimen venit etiam a suis. Qua re, consilium Sodalium Societatis Iesu secuta,
Indos petiit missionis a S. Francisco Xaverio, qui Pratum S. Magdalenae
incolebant (hodie dicunt Montréal), ubi tranquille degit. Sed heu ! brevi hinc
ad sempiternam lucem excessit, die decimo septimo mensis Aprilis, anno MDCLXXX,
viginti quattuor annos nata, primus Indorum flos; ab omnibusque est sancta
votata. Horum autem Dei Servorum fama, quae viventium late manaverat, mortuorum
etiam perpetuo tenuit. Atque, tametsi serius, est publicum de fila iudicium
Ecclesiae petitum. Qua re Processus ad uniuscuiusque illorum, diversis quidem
temporibus et locis, Beatificationem instituti sunt, atque felici
exitu absoluti, sive ordinarii sive apostolici; post quos, virtutes eorum sunt
sollemni iudicio probatae: Venerabilis Iosephi de Anchieta, anno MDCCXXXVI;
Petri a S. Iosepho Betancur, anno MDCCLXXI; Mariae ab Incarnatione, anno
MDCCCCXI; Catharinae Tekakwitha, anno MDCCCCXLIII; Francisci de
Montmorency-Laval, anno MDCCCCLX. Post haec actum de miraculis, quae Ius
Canonicum (c. 2117) requirit ad Beatificationem. Cum autem ob temporum, locorum,
personarum distantiam iam difficile esset propositi miracula ad medicae artis
severitatem probare, ut sacri canones poscunt, et tamen illorum prodigiorum
fama solida esset, sanctitas insignis, momentum pastorale magnum propter bona
quae, si beati dicerentur, manare possent per nationes, in quibus Venerabiles
illi aut nati, aut operati essent, maxime propinquante anno Sancto MDCCCCLXXV,
subiit cogitatio an, singulari quidem via et ratione, miracula in causa
supersederi possent. Huc autem spectabant supplices Litterae tum Conferentiae
episcopalis Canadensis, ad Catharinam Tekakwitha quοd attinet (a.
MDCCCCLXXIII), tum Conferentiae episcopalis Brasilianae, Guatimalensis,
Canadensis atque Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis, quod ad
ceteros pertinet (a. MDCCCCLXXVII). Est autem hoc negotium a Paulo VI et Ioanne
Paulo I, Decessoribus Nostris, quibus et Nos accessimus, Plenario Coetui Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum permissum; qui die vicesimo mensis
Ianuarii, hoc anno, omnibus attente consideratis, in eam sententiam ivit, in
quam petitores. Qua Nos nisi opinione, die decimo quintο Martii item hoc anno,
concessimus ut, unite in populi christiani bonum, atque singulari prorsus
ratione, lex miraculorum in casu intermitteretur. Ad sollemnem autem Beatificationem hanc diem statuimus,
vicesimam secundam Iunii, anno MDCCCCLXXX. In qua sane, cum magna
Patrum Cardinalium, Episcοporum, cleri atque populi multitude,
maxime ex iis nationibus, quas supra memoravimus, in templum S. Petri, Romae,
convenisset, Nos inter Sacrum stata Beatificationis verba protulimus, quae sunt:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Avelari Brandão Vilela, Archiepiscopi S.
Salvatoris in Brasilia, Marii Casariego, Archiepiscopi Guatimalensis, Mauritii
Roy, Archiepiscopi Quebecensis, Pauli Grégoire, Archiepiscopi Marianopolitani,
Howard I. Hubbard, Episcopi Albanensis in America, nec non plurium aliorum
Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iosephus de Anchieta, Petrus a S.
Iosepho Betancur, Maria ab Incarnatione, Franciscus de Montmorency-Laval,
Catharine Tekakwitha, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum
die ipsorum natali: Beati Iosephi de Anchieta die nona Iunii, Beati Petri a S.
Iosepho Betancur die vigesima quinta Aprilis, Beatae Marine ab Incarnatione die
trigesima Aprilis, Beati Francisci de Montmorency-Laval die sexta Maii, Beatae
Catharinae Tekakwitha die decima septima Aprilis, in lotis et modis iure
statutis quotannis celebrari possa. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus
Sancti». Sermone praeterea de uniuscuiusque illorum virtutibus habito, primi
eos venerati sumus, atque illorum protectionem invocavimus.
Quae vero per has Litteras iussimus perpetuo rata habeantur,
contraries nihil impedientibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXII mensis Iunii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri secundo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana