IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUOD IPSUM
AEDES MANILENSIS ARCHIDIOECESIS PRINCEPS BEATAE VIRGINIS
MARIAE SACRA SUB TITULO IMMACULATAE CONCEPTIONIS
AD HONOREM ATTOLLITUR
BASILICAEQUE DIGNITATEM MINORIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Quod ipsum Manilensis
Archidioecesis sextum numero cathedrale templum «Immaculatae Conceptionis»
nomine insignitum praesentes ibidem Nos Februario mense perlustravimus atque
singulari prorsus beatifications ritu Laurentil Ruiz martyris volentes
cohonestavimus, item eo tempore quasi vivae vocis oraculo dignissimum sane
pronuntiavimus cui perhonorificus adnecteretur Basilicae Minoris decor
splendorque liturgicus novus. Cunctis itaque convenienter interea investigates
illis postulatis et confirmatis, quae tum Episcoporum Conferentiae in
Philippinis Insulis tum Sacrae Congregationi pro Sacramentis et Cultu Divino
antes fuerant legitime quidem expedienda, iuvat maximopere iam his Litteris
usos Nostraeque plenitudine apostolicae potestatis sancire atque edicere ut quod
memoravimus Deo dicatum aedificium in cultum Beatae Virginis Mariae «Immaculatae Conceptionis» appellatione invocatae evehatur lege ad gradum
statumque Basilicae Minoris et ut universes proin iuribus augeatur ac
privilegiis quae eodem nomine decoratis aedibus congruunt. Iubemus autem ea
omnia nihilo minus diligenter adservari quae secundum Decretum «De titulo
Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum adserventur
oportet. Rebus quibusvis neutiquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVII mensis Aprilis anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana