IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
VALDE OPTABILE
IN GUINEA AEQUINOCTIALI SEU «AEQUATORIALI»
NUNTIAURA
APOSTOLICA CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Valde optabile est Nobis ea omnia consilia ad
effectum adducere, quae magno videntur esse momento ad publicas necessitudinis
rationes inter civilem civitatem et Apostolicam hanc Sedem ineundas initasque
fovendas aut prosperandas. Hac ipsa de causa, nominatim Guineam Aequinoctialem
cogitantes, hisce Nos Litteris vi et potestate Nostra Apostolica ibidem
Nuntiaturam Apostolicam, cuius sedes erit in urbe vulgo «Malabo», nunc
condimus eademque ei, ut par est, officia deferimus et privilegia necnon
indulta, quae ad singulas pertinent Nuntiaturas Apostolicas. Quae autem hic
edicimus, statuimus, decernentes ut Apostolicae hae Litterae Nostrae sive nunc
sive in posterum suos habeant effectus. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Decembris, anno Domini MCMLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana