Ad perpetuam rei memoriam. – Ex ipso quo fungimur munere animorum saluti
prospiciendi consequitur ut diligentissime curemus publicas necessitudinis et
amicitiae rationes inter civiles civitates et Apostolicam hanc Sedem ineundas
initasque fovendas et prosperandas. Eam ob causam, re bene considerata et
perpensa, Apostolica Nostra usi auctoritate et potestate, per has Litteras
condimus apud Regnum Daniae Apostolicam Nuntiaturam, cuius sedes erit Haunixe,
in Regni urbe principe, eidem omnia iura dantes et privilegia et honores et
indulta eiusmodi Legationum propria. Quae autem hic edicimus et statuimus, vim
volumus herbere et nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Augusti, anno
MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana