Ad perpetuam rei memoriam. – Quam iucunda Nobis etiamnunc est illius decreti
recordatio quo Decessor Noster immortalis memoriae Paulus Sextus decem ipsos
abhinc annos provida quidem mente constitui censuit dioecesim
Sedinensem-Caminensem ! Quam grata pariter superiore anno Nobis fuit cognitio
ipsius sollemnis consecrationis novi ibidem cathedralis tempi Sancto Iacobo
Apostolo sacri ! Binas vero hasce rerum faustarum memorias cupiens Venerabilis
Frater Casimirus Majdański istis diebus commemorare ac veluti perpetuitati
evidentiori commendare ab Sede Apostolica flagitavit, ut idem templum legitime
proveheretur ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque, quippe quod praeterea
non modo artis christianae inibi commendaret praestantia sed etiam frequentia
eius et excellentia tamquam fontis atque centri omnium operum motuumque
Ecclesiae Catholicae eisdem in locis. Sine ulla autem Nos dubitatione suscipimus
admotas ita fidenter preces, fore videlicet plane confisi ut novum hoc
cathedralis aedis decus tum novelli gregis cοnfirmet prosperitatem tum
perpetuam cleri populique illius renοvationem in tuto cοllocet, ac Litterarum
harum virtute statuimus ut templum quod memoravimus Deo consecratum ad honorem
Sancti Iacobi Apostoli intra dioecesis Sedinensis-Caminensis fines iure tollatur
ad titulum Basilicae Minoris et dignitatem, omnibus simul adiunctis ei iuribus
ac privilegiis quae templis illo nomine honestatis rite conveniunt. Mandamus
autem ut singula illa ad amussim serventur quae ex Decreto «De titulo Basilicae
Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras dato oportet serventur.
Contrariis quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die festo Sanctorum
Philippi et Iacobi Apostolorum, III mensis Maii anno MCMLXXXIII Pontificatus
Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana