Ad perpetuam rei memoriam. – «Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a
mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad
vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum!» (2 Tim 2, 8-9).
Evangelium tutaturo libertatemque Ecclesiae necnon hominum ipsorum dignitatem
Venerabili quoque Dei Servo Tito Brandsma pluribus occurrendum fuit
vexationibus multis in carceribus, ubi ut suos in vinculis concaptivos solaretur
sese consumpsit totum ibidemque luculentum sic fidelitatis erga Christum
reddidit testimonium ut pro ipso suum eiusque regno profuderit sanguinem.
Impavidus hic Iesu Christi discipulus apud fervidorum catholicorum lares est
ortus die XXIII mensis Februarii anno MDCCCLXXXI in Frisiae provinciae oppido
Bolsward, intra hodiernae dioecesis Groningensis fines. Ordinem Fratrum
Beatissimae Mariae Virginis de Monte Carmelo adulescens XVII annorum est
amplexatus, quo precationis studium pietasque marialis eiusdem Ordinis illum
pellexerat. Die III mensis Octobris anno MDCCCLXXXXI religiosa nuncupavit vota
atque anno MCMV, die XVII mensis Iunii presbyteratus ordine sacro est initiatus.
Romae sua produxit studia ibique disciplinae philosophiae lauream meruit. In
patriam reversum destinaverunt eum ad discipulorum proprii Ordinis
institutionem qui anno MCMXXIII ordinarius philosophiae magister creatus est et
historiae theologiae mysticae novam apud Studiorum Universitatem Catholicam
Noviomagensem Batavorum, quam unum etiam annum est ipse rector moderatus. Eodem
vero tempore plures divulgavit commentationes investigationesque in variis actis
diurnis et commentariis periodicis. Operam pariter scrutandis ordinatim
mysticorum patriae suae scriptis dedit atque consilium instituit operibus
Sanctae Teresiae a Iesu in Batavum sermonem convertendis. Cum incommoda ipse
valetudine impeditus ad missionum sacrarum terras proficisci non posset, inter
Batavos studium accendit evangelizandi populos nondum christianos. Motum
incitavit oecumenicum et ad mortem usque Hebraeorum defendit iura. Gradum
scholarum Catholicarum excellentiamque strenue provexit. Tamquam
disseminationis morum christianorum apostolatusque instrumentum crebro usurpavit
libellos typis excusos et radiophonium ipsum, atque documentum de usu
enascentis modo televisionis conscripsit veluti aptissimae fidem ad propagandam
viae. Archiepiscopus dein Ultraiectensis anno MCMXXXV consiliarium
ecclesiasticum nominavit illum pro diurnariis scriptoribus Nederlandiae
catholicis, ubi magni ponderis scripta catholica typis edita erant in totius
Ecciesiae vita. Eandem illam Nederlandicam nationem nazistae anno MCMXL suam
redigerunt in dicionem. Principia ipsius nationalis socialismi Christiano nomini
contraria propalam improbavit Venerabilis Dei Servus vehementerque
adulescentibus suadere nisus est, ut inhonestis istius instituti legibus
repugnarent. Cum consiliis Episcoporum Batavorum plane consentiens, ne
nazistarum propagarentur errores impedivit et, pro sua parte, recusavit e
scholis catholicis ne alumni depeilerentur parentibus Hebraeis nati.
Per Venerabilem Dei Servum, Episcopi praeterea nazistarum mandato
reclamaverunt quo nempe praecipiebant ne diurnarii scriptores notitias
doctrinasque socialismi nationalis disseminare intermitterent. Gravis illius
conscius sibi periculi, in quo commentarios edendi libertas versabatur, omnes
invisit catholicos ephemeridum editores quibus persuasit ut improbis
reniterentur impulsionibus istis. Quo ex itinere cum rediisset, die XIX mensis
Ianuarii anno MCMXLI a clandestinis nazistarum securitatis administris est
comprehensus. Coram iudice autem ita suum purgavit agendi modum: «Eatenus
Ecclesia Nederlandiae Catholica imperiis obtemperat civilium auctoritatum,
quatenus eiusdem Ecclesiae non discrepant a principiis. Si vero de doctrinarum
et principalibus agitur dissensionibus, omnem suam adiutricem operam denegat
Ecclesia, cuius rei etiam consecutiones cunctas libenter patietur. Nullo non
tempore pro Ecclesia exstiterunt martyres qui, si opus fuit, suam etiam fuderunt
vitam. In praesens vero iam impugnantur principia, quae ut ipsemet profitear,
perferenda universa laetus ego perferam. Episcoporum Batavorum rationes meas
facio». Ad custodiam deinde tutelarem diversos apud carceres et castra
continendis hominibus est damnatus. At ubique fidem inexpugnabilem testatus est
et patientiam in adversissimis rebus mirabilem et in custodiae socios caritatem
unicam. Denique tandem in famosum flagitiis valetudinarium delatus est intra
castra Dachau ubi acido phenico imbutus die XXVI mensis Iulii anno MCMXLII morte
occubuit. Martyr cum hic Venerabilis Dei Servus fidei ipsius existimaretur,
causam canonizationis Episcopus Buscoducensis cito apparavit. Peractis deinceps
canonicis processibus, apud Congregationem de Causis Sanctorum susceptae
communes sunt investigationes secundo cum eventu, peculiaris Congressus actus
est Consultorum Theologorum ac postmodum Ordinaria Patrum Cardinalium et
Episcoporum habita est Congregatio. Coram Nobis deinde, die III Novembris anno
MCMLXXXIV editum est decretum quo memorati huius Venerabilis Dei Servi obitus
verum martyrium fuisse agnitus est. Eo propterea statuimus tempore ut
beatifications ritus subsequenti anno in Petriana Basilica celebraretur. Hodie
igitur inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
«Nos, vota Venerabilis Fratris Ioannis Gerardi ter Schure, Episcopi
Buscoducensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei
Titus Brandsma, Beati nomine in posterum appelletur, eiusdem festum die ipsius
natali: vicesima sexta Iulii, in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Hasce vero Litteras Apostolicas iubemus suam in posterum virtutem adservare
contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die III mensis
Novembris anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana