Ad perpetuam rei memoriam. – Maximam de universa Christi
Ecclesia curam agentes, Nos, qui in pastoralibus expediendis negotiis probatam
huius Sanctae Sedis consuetudinem sequimur, libenter inter alia etiam in
Nuntiaturis Apostolicis apud varias Nationes condendis operam Nostram ponimus,
adeo ut per Legatos Nostros tum publicae amicitiae rationes apte confirmentur et
in tuto ponantur, quae singulis Dicionibus cum Apostolica Sede intercedere
coeperint, tum bonum religionis et civitatis commune magis magisque hic illic
inter homines foveatur. Nunc igitur, cum Respublica Guineana et Sancta haec
Sedes amicitiae vinculis inter se iam re coniungantur, de consilio
Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, quod ratum
facimus, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine hisce Litteris sueto
more expeditis hac ipsa die Nuntiaturam Apostolicam instituimus in Republica
Guineana necnon iura privilegia indulta ad eam quoque proinde deferimus, quae
cuiusque huius ordinis Legationis sunt propria. Quod denique reliquum est, quae
statuimus hisce Litteris Nostris, et volumus nunc et in posterum suos habere
effectus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii,
anno Domini MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana