Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

SANCTA ECCLESIA

BEATUS SIMON DE ROJAS SANCTUS ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

«Sancta Ecclesia Beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur; in qua praecellentem Redemptionis fructum miratur et exaltat, ac veluti in purissima imagine, id quod ipsa tota esse cupit et sperat cum gaudio contemplatur» (CONC. OEC. VAT. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 103).

Inter eos qui in provehendo Virginis Mariae cultu eminuerunt quique eius laudes cecinere fervido cum amore et solida doctrina eminet profecto Beatus Simon de Rojas qui, a pueritia, eam tenere amavit eiusque est singularem expertus tutelam. Oculos suos ad Mariam attollens, «quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget» (ID., Const. Dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 65), eius vestigia humiliter est secutus et constanter ac, spiritu cum ea coniunctus, est altius perscrutatus Trinitatis amorem et Redemptionis mysterium, et simul didicit magnam et industriam adhibere curam de animarum salute. Virgo enim dicta est in vita sua fuisse materni exemplar amoris, quo excitari oportet qui in Ecclesiae apostolico munere ad regenerandos homines cooperantur (cf. ib.). Haec lux sempre gressus, opera scripta et apostolicos labores illuminavit Beati, de quo loquimur.

Vallisoleti ortus est die XXVIII mensis Octobris anno MDLII, rectis nobilibusque parentibus Gregorio Ruiz de Navamanuel et Constantia de Rojas. Puer animadvertit se ad vitam allici consecratam; hinc, grandiusculus factus, Ordinem ingressus est Ss.mae Trinitatis, sibi proponens ut sanctus fieret fideliter Christum imitando et Ecclesiae atque pauperibus serviendo. Dum alacriter iter faciebat perfectionis seseque ad spiritum Ordinis accommodabat, totum se dedit Mariae, certum habens ea ducente celerius se iturum esse ad Trinitatem. Tunc morem sibi fecit, numquam derelictum, brevem hanc precem dictitandi: «Si totus tuus ero, Domina, nihil erit mihi timendum». Initum iter non eum exemit ex ariditate et interioribus contentionibus, quas feliciter superavit deprecatione et paenitentia.

Professione religiosa facta Salmanticam est missus, ut in studia incumberet humanitatis et theologica. Post sacerdotalem ordinationem, quam anno MDLXXVII accepit, cappellanus fuit monialium Trinitariarum oppidi Villoruelae et philosophiae professor ac dein theologiae in domo religiosa Toletana. Una cum praeceptoris, quod diligenter et efficaciter est exsecutus, pastorale libenter explicavit ministerium, praecipue praedicationi verbi Dei se dedens, sacramenti reconciliationis administrationi et spiritali moderationi, copiosos percipiens fructus.

Interea eius virtutum fama est monasterii saepta transgressa in quo habitabat, ut in populum et in sodales fratres permanaret, qui eum ut superiorem haberent contendebant. Qua re ex ordine superior fuit multarum domorum, quae sitae erant in locis sermone patrio dictis Cuellar (in provincia Segoviensi), Talavera de la Reina (in provincia Toletana), necnon Conchae Valeriae, Rodericopoli (in provincia Salmanticensi), Methymnae Campestris, Matriti pluries, Vallisoleti. Fuit etiam Provinciae Castilianae Provincialis et Visitator Provinciarum Castilianae et Vandalicianae. Omnia haec munera summa cum prudentia explevit, amabilitate et fortitudine. Uti verus pater semper fuit sollicitus de bonis corporeis et spiritalibus suarum communitatum. Omnes diligebat, sed peculiari cura maerentes, aegrotos, novicios prosequebatur. Legum Ordinis observantiae favit. Plus exemplo iubebat, quam verbis, quandoquidem eius vita regula esse videbatur viva. Vitia corrigebat, sed cum benignitate. Intemperantes puniebat, sed sine ira et studio et tum solum, cum alii modi faciles non erant. In sodalibus fratribus spiritum auxit deprecationis, incommoda tolerandi, sedulitatis. Singulorum religiosorum facultates magni fecit et consideravit, eos ad studia dirigens et ad ministeria, ad quae videbantur aptiores. Interdum ceteris aliquam gratiam seu immunitatem concedebat, sed numquam sibi, et, quamvis esset superior, non admittebat se dissimiliter tractari nec sinebat a quoquam sibi inserviri.

Eius opera non in sola monasteriorum administratione se continuit. Ordinis sui charisma servans, collustrare voluit in mundo amorem qui Tres Divinas Personas coniungit. Ideo proximo operam navavit etiam per diligentissimum apostolatum perque officia erga pauperes. Diximus iam eum multum insumere tempus in praedicatione atque in confessionibus peccatorum audiendis. Nunc addimus illum christiana doctrina agricolas imbuere, frequenter aegros visere et in carceribus inclusos, ubicumque discordiae erant et disiunctiones pacem conciliare, publicis scandalis obsistere, mulieres a recta via abductas ad virtutem revocare, puellas tueri periclitantes, pluribus mulierum monasteriis spiritaliter assidere. Peculiarissimam adhibuit curam de pauperibus adiuvandis, quibus ipse cotidianum alimentum providebat. Ipse cibos coquebat, ad mensam, quam sternebat, ministrabat, patinas eluebat. In omnibus domibus quas incoluit stipes emendicabat et largiebatur, indigentes consolabatur et derelictos, quorum aerumnas levabat. E monasterio exibat cibis et vestimentis onustus, ut ea pauperibus secus vias distribueret. Merito igitur et sodales fratres et populus eum «patrem pauperum» appellabant. Cum spiritu Ordinis congruenter, christianis liberandis studuit, qui mahometanorum captivi erant. Ut hoc consequeretur propositum propalam opem petivit. Insuper trium Religiosorum causam canonizationis excitavit, quos ipse Icosium miserat pro redemptione captivorum quique in suo munere exsequendo interfecti erant.

Sanctitatis exemplo et pastorali fervore multum etiam profuit Hispanicae Regiae: a qua abesse sane maluisset, sed cum intellexit praesentiam suam animis magno usui futuram, non iam restitit. Sapiens fuit consiliator regis Philippi III, qui eum nominavit praeceptorem quoque filiorum suorum, ex quibus principem Philippum, qui rex postea fuit, et coniugis suae confessarium, reginae videlicet Isabellae Borbonicae. Ex consuetudine cum potentibus terrae nihil ad suam retulit utilitatem. Uti reginae confessarius nullum accepit pro se salarium, sed tantum pecuniae mensuram aliquantam, ut eam totam pauperibus distribueret. A Philippo III adiutus condidit Matriti Congregationem Servorum Dulcissimi Nominis Mariae; per huius consociationis sodales pietatem diffudit erga Dei Matrem, constituit auxilium domesticum pro multis exheredatis et hospitium aperuit pro pauperibus curandis, quod adhuc superest.

Haec sancta agendi ratio non solum populi aestimationem auxit, cleri et Hispanicae Regiae de toto Ordine Trinitario, verum etiam non paucos iuvenes ad eandem familiam religiosam induxit. Beatus Simon enim aetate sua in suisque locis tamquam lucerna ardens fuit, continenter et large alta oleo fidei ardentis et solidissimae, industria et indomita caritate, laeta aeternorum bonorum spe.

Dum nitebatur ceteros ad amorem et servitium Dei adducere, quaerebat omnibus anteire in fidelitate erga acceptam vocationem et in Evangelii testimonio. Ne a viribus deficeretur in tam arduo opere, ad opem divinae gratiae sine intermissione confugiebat. Idcirco impenso cum fervore Sacrificium eucharisticum celebrabat, semper coram Deo vivebat, multas diei et noctis horas in meditatione et in deprecatione insumebat. Si magnus fuit eius erga Virginem Mariam amor, non minor pietas fuit in Sanctissimam Eucharistiam: cuius ut cultum foveret miram exstruxit Matriti ecclesiam, ad quam mundam et exornatam servandam ipse postea proficiebat. Consuluit ut sacra, attentione, pietate et dignitate, eniterent. Multos festos dies instituit in honorem Altaris Sacramenti in suo Matritensi monasterio, ubi a regina Isabella institutionem obtinuit menstrui festi eucharistici. Multos annos fuit moderator spiritalis et praedicator Consociationis eucharisticae, quae «Caballeros de gratia» vocabatur. Ipse alii simili congregationi nomen dedit, conditae et appellatae «Servitus Sanctissimi Sacramenti» in domo Trinitariorum Discalceatorum in eadem urbe.

Non raro in loca secedebat solitaria et tranquilla, quo diutius cum Deo colloqueretur et facilius divinas contemplaretur veritates. Paenitentiam exercuit et mortificationem, tum seipsum abnegando, tum supervacanea recusando et quaelibet, vel licita, commoda. Parcius somno usus est et cibo; quin libenter ieiunium servabat et semper carne atque vino se abstinebat; plerumque simplicibus oleribus vescebatur et, aliquibus hebdomadae diebus ac tempore quadragesimae, nonnisi pane et aqua. Mirabili cum perfectione vota religiosa observavit et multa dedit specimina singularis fortitudinis et patientiae in difficultatibus, quae ei oppetendae fuerunt in domibus administrandis et in apostolica industria. Attente honores vitavit et laudes hominum, et cum ei officiis et honoribus perfungendum fuit propter oboedientiam, id cum simplicitate fecit et interiore neglectione. Bis episcopatum renuit, se imparem putans tam alto gravique ministerio. Potius quam circa divites, clare circa pauperes, mendicos et aegrotos maluit esse. Ecclesiae fuit obsequentissimus filius, pro cuius auctu et gloria plurimum laboravit et passus est.

Extremo vitae suae tempore generosius et perfectius Dei voluntatem fecit et celerius est gressus in via sanctitatis heroicae. Perinde quasi pro Evangelii causa non satis egisset, nuncupare voluit votum per omnia id faciendi, quod esset perfectius, et votum id faciendi, quod dulci Mariae nomine rogaretur.

Sancte, uti vixerat, obiit in suo monasterio Matritensi die XXIX mensis Septembris anno MDCXXIV. Magnificentissimae eius exsequiae fuerunt, quae duodecim dies duraverunt. Iis adfuit tota regia familia, plures religiosae Communitates et permultus populus.

Sanctitatis fama et miraculorum, qua vivus floruerat, post eius mortem est aucta; quapropter mature inita est canonizations Causa. Acto Processu canonico et iis expletis, quae illius temporis normae requirebant, Decessor Noster Clemens XII, Decreto die XXV mensis Martii edito anno MDCCXXXV, agnovit Patrem Simonem de Rojas heroum more exercuisse virtutes theologales, cardinales et adnexas. Duobus miris approbatis, precibus tributis eiusdem Patris Simonis, Summus Pontifex Clemens XIII, die XIX mensis Maii anno MDCCLXVI, beatificationis ritum celebravit. Paulo post Valentiae in Hispania processus instructus est de asserta mira sanatione quae, ob rationes Causae extraneae, solummodo anno MCMLXXXVII est ex more a medicis et theologis inspecta. Cum harum explorationum exitus favens fuerit, proditum est coram Nobis Decretum super miro ad sanationem illam spectans, die XI mensis Decembris eodem anno. Consentientibus igitur Patribus Cardinalibus et a Nobis convocatis Praesulibus ad Consistorium diei III mensis Maii anno MCMLXXXVIII, decrevimus ut Canonizationis ritus Romae celebraretur insequenti die III mensis Iulii antequam nimirum vertens Annus Marialis concluderetur.

Hodie igitur in Basilica Vaticana Sancti Petri Apostoli hanc sumus inter sacra formulam locuti: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Simonem de Rojas et Rosam Philippinam Duchesne Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quibus prolatis vocibus praecepimus ut hae conficerentur expedirenturque Litterae Decretales. Gratias autem et egimus Nos Deo una cum praesentibus et simul ac sermonem habuimus de novensili Sancto ipsiusque mirandis virtutibus et operibus, caeleste eius primi invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad eius pariter honorem facere perreximus. Quapropter omnibus, quae investiganda et ponderanda fuerant, accuratissime peractis, singula ea quae supra memoravimus, iam nunc toti Ecclesiae patefacimus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis editis, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus fides habeatur, quae his ipsis tribueretur, si quando deinde exhiberentur.

Post haec statuta, magna affecti laetitia, quae ceteroqui ad universam pertinet Ecclesiam, fore confidimus ut, qui nunc sunt in Sanctorum numerum relati, Christifideles omnes, qui vere exoptant Divinum suum sequi Magistrum, ad se imitandum excitent, utpote omnium virtutum miranda exemplaria, deprecantes iisdem a Deo voluntatis firmitatem necessariasque vires ad viam sanctitatis, quae profecto sine difficultatibus non est, conficiendam.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iulii, Anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana